Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe oculo cati. Cap. LXXVIII.Ga naar margenoot+OCulum cati, esse Astroiten Plinii quam multicolorem asserit, existimo, ac eam esse gemmam quae à nonnullis solis oculus, & à Persis Mithrax, quod solem significat, appellatur. Cardanus hanc pseudopalum vocare videtur. Opalo enim similis est variis coloribus, quanquam non ita distincti in hac gemma vt in opalo appareant, & haec longè durior sit; tenerrimus enim est opalus. Differt haec gemma ab alia quadam opaca, quae oculi depicti imaginem refert ac etiam oculus cati vocatur, aut beli oculus, Italicè bellocchio, quia Achatis vel onychis species est. Laudatissimi inueniuntur in Zeilan, interdum ex Pegu aduehuntur, qui eo deferri ex regione Bramaa dicuntur. |
|