Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDignitas, valor, vsus & adulterium Cristalli. Cap. LXXV.CRistallus non solum ad mundum muliebrem, dum catenae, nodi aliaque huiusmodi inde fiunt, sed etiam ad specula, perspicilla, pocula, scyphos, patinas, lauacra & similia vsui est. Adeo vt dum absque vitio est, huiusmodi pocula vel scyphi à principibus appetantur, & sat magno in precio sint. Aureus enim scyphus pedis magnitudine interdum centum thaleris diuendi potest, aliquando etiam pluris. Exigui cristalli ex quibus nodi aut coronae fiunt, viles sunt ac caelaturae precium non superant. Ga naar margenoot+E cristallo etiam adiecto vitro ac arena purissima saleque alcali nobilissima vitra cristallo vero quam similia fiunt Venetiis. Ga naar margenoot+Inseruit etiam cristallus ad gemmas imitandas dum calcinatus plumbi trib. partibus miscetur. Huic solent metallica addi, vt optatus smaragdi, topasii vel alterius gemmae color prodeat. Cristalli beneficio etiam ignis solet è solis radiis colligi dum nempe rotunda planities modicum conuexa soli ita opponitur, vt corpus id quod ignem suscipere debet, circa conuexi centrum ponatur. Ga naar margenoot+In mollioribus etiam corporibus & delicatulis, cauterii ferrei vices supplet, quanquam non minus quam ferrum vrere & dolere existimem. Adulteratur vitro cristallino quod illi simillimum, verum cristallo mollius & ponderosius est. Ga naar margenoot+Pseudoadamantes dum peritè caelati sunt etiam auro includuntur, ac dum exigui sunt, ita veros aemulantur, vt non nisi à peritis dignosci possint. Hinc fit apud Bohemos, Polonos, Hungaros, & Moscos non exiguam habere authoritatem, maioris tamen quam caelaturae precium fit non venduntur, nisi duri sint & egregiè scintillent. Ga naar margenoot+Eadem ratio citrinorum & iridum, qui omnes supra caelaturae precium, non plus valent, quam velit emptor. Habentur enim in satis magna copia, magnaque frusta pugni instar nondum elaborata & prorsus perspicua vno aut duobus thaleris tantum diuenduntur. Elaborata & in scyphos aptata venditoris arbitrio ac emptoris deliciis commissa, saepe satis magno distrahuntur. |
|