Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 112]
| |
IN capite de opalo mentionem feci asteriae gemmae ac ad opali genera retuli, similes enim ex matre opalorum ipsemet extraxi. Si tamen opalo longe durior sit, potest sui generis gemma esse & ab opalo distingui. Quo enim durior eo elegantuis si soli obiiciatur, & vertatur solem deambulantem in se conspicuum facit, vnde nomen habet. Quia etiam lux illa deambulans stellae similis est nomen asteriae illi à nonnullis tribuitur. Sed meo iudicio rectius id nomen opacae gemmae, quę stellaris appellatur, ac stellas quasi arte depictas continet, Germanicè Sternstein aut sigstein conuenit. Perspicua est haec gemma crystalloque similis, durior tamen: opalis cristallizontas admodum similis ac tantum duritie ab iis differens. Ga naar margenoot+A Plinio Astroites, & quae deterior ceraunia, à Michaele Mercato Astrobolus, ab aliis oculus felis, quia radiat modo clarius modo obscurius, vt felium oculus vocatur. Ga naar margenoot+Differt à gemma quae Beli oculus aut Bellochio Italice dicitur, ac exacte oculum iride & pupilla imitatur. Opaca enim est ac Achatis species. Ga naar margenoot+Plinius Asteriam & Astrion tanquam diuersas gemmas describit cum gemma vna videatur. Agricola stellarem lapidem opacum Astroitem putat: asteriam vero quam gemmam solis vocamus. Plinius lib. 37. Cap. 9. ita scribit. Ga naar margenoot+Candidarum dux est paederos &c. Proxima candicantium est asteria, principatum habens proprietate naturae, quod inclusam lucem pupillae modo quandam continet, ac transfundit, cum inclinatione velut intus deambulantem ex alio atque alio reddens, eademque contraria soli regerens candicantes radios, vnde nomen inuenit, difficilis ad celandum. Ga naar margenoot+Indicae praefertur in Caramania nata, similiter candida est quae vocatur Astrios cristallo propinquans in India nascens & in Pallenes littoribus intus à centro seu stella lucet fulgore lunae plenae. Quidam causam nominis reddunt, quod astris opposita fulgorem rapiat ac regerat. Optimam in Caramania gigni, nullamque minus obnoxiam vitio. Ga naar margenoot+Cerauniam enim vocari quae sit deterior, pessimam lucernarum lumini similem. Et paulo post. Est & inter candidas quae Ceraunia vocatur fulgorem siderum rapiens. Ipsa cristallina splendoris cerulei in Caramania nascens, albam esse Zenothemis fatetur, sed habere intus stellam coruscantem. Fieri & hebetes ceraunias, quas nitro & aceto per aliquot dies maceratas concipere stellam, eam quae post totidem menses elanguescat. Hactenus Plinius ex cuius verbis colligi potest Asteriam seu astrion, gemmam esse eiusque speciem vnam cerauniam. Ga naar margenoot+Putat Agricola astroiten à Plinio alibi solis gemmam appellatam fuisse ac astrobolon oculis piscium similem à sudine. Solis enim gemma Plinio candida est, & ad speciem sideris in orbem fulgentes spargit radios. Ga naar margenoot+Eidem mitrax dicta Persis accepta est, è rubri maris montibus multicolor, ac contra solem varie refulgens. Ex praecedentibus Plinii verbis vix aliquid certi colligi potest. Ego asteriam seu solis gemmam eam puto, quae cristalli lactescentis instar rotundam lucem inclusam transfundit cum inclinatione deambulantem. Astroiten vero eam quae è medio corporis stellulas radiantes ostentat, quam inter opali species retuli, aut si mauis eam quae multicolor contra solem varie refulget, vt felis oculus. Hanc apud me vt & priorem seruo, quam ex opalorum matre abstraxi; elegantem sane ac quae | |
[pagina 117]
| |
soli exposita plurimas ac scintillantes stellulas exhibet. Praedictae tres gemmae omnes, commodè pro Opalis haberi possent. Sed quia duritie & coloribus opalum non semper referunt à gemmariis distinguuntur. De posteriori quam Astroiten, oculum solis, aut oculum cati vocant, sequenti capite agam. |
|