Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Cristallo & Pseudoadamante. Cap. LXXIII.CRistallus notissima gemma, si nomen gemmae meretur, transparens est ac aquam in glaciem congelatam, vnde nomen habet, omnino refert, nomen deducitur à κρύος, id est gelu, & στέλλω, id est contraho. Mollissima est omnigemmarum. Dum coloratur non iam pro cristallo amplius, sed pro alia gemma habetur; quanquam in vere gemmae locum substitui non possit.Ga naar margenoot+ Si enim berillum referat, pseudoberillus, si topasium psedotopasius, si saphirum pseudosaphirus, si smaragdum pfeudosmaragdus, & ab illa gemma, cuius similitudinem refert, appellatur. Tales autem in Bohemia & vicinis locis complures reperiuntur, qui omnes sola duritie à veris gemmis distinguntur; Molles hi enim omnes cristalli instar sunt, & pro cristallis haberentur, nisi coloris elegantia gemmariis, vt aliud nomen illis darent, suaderet. Nascuntur Cristalli plerunque hexagoni. Nam qui rotundi aut globosi, vt silices, reperiuntur, illi duriores cristallis sunt & pro pseudoadamante habendi sunt. Ga naar margenoot+Tales sunt Arnehmii prope Arnehmum Geldriae oppidum, Clabequii prope Bruxellum, Gallici, Bohemici, & Silesiaci. Hi enim aliquando tam duri sunt, tantaque elegantia micant, vt vix ab Orientalibus distinguantur. Tincturam tamen quam verus adamas admittit non recipiunt, Deinde igne & senecta corrumpuntur, quod adamanti non accidit. Horum mentio in capite de adamante facta est. Ga naar margenoot+Gemma etiam illa quae iris appellatur, quod omnes colores iridis, si quis fronti applicatam intueatur, conspicuos faciat, species cristalli est, quae partim ob iustam angulorum reflexionem huiusmodi colores, vt vapores iridem, partim quia minus pellucet cristallo, offert. Ga naar margenoot+Haec si subcitrina, fuerit ab Italis & Gallis citrino vocatur, ac praestantior communi crystallo habetur. Ga naar margenoot+Putant nonnulli aquam esse materiam cristalli ac glaciem diu in frigidissimis montibus seruatam tandem in cristallum conuerti: Verum omnino falluntur, vt in tertio Tomo symbolorum principum (vbi symbolum Ludouici Gonzagae ex glacie cristallus euasit, explicatur) notaui. Nunquam enim aqua in cristallum mutari potest, absque tamen aqua non generatur. Solui enim terrae tenuissima portio ab aqua debet, aut illi aliunde missa commisceri, quae recedente aqua tum primum in crystallum concrescit. Si cristallus ex aqua congelata constaret, igne solueretur, (quae enim frigore concrescunt calore soluuntur) ac | |
[pagina 109]
| |
aqueae partes igne consumerentur, quod non fit experienti. Igne enim crematus calcem seu terram & sal, cuius spiritus beneficio coagulatus fuit, ostendit. Haec fusius ante, vbi de causis concretionis gemmarum egi, explicantur. Ga naar margenoot+Nascuntur plerunque cristalli forma hexagona in mucronem desinente, quia terrestris subtilis materia se separans ab aquea nititur se vnire, ac omnibus modis singulae particulae, centrum corporis sui ambiunt & appetunt. Quod cum fit vel circularem vel hexagonam figuram faciant oportet, nulla enim alia à circulo perfectior videtur. Circularis figura fit dum materiae partes sunt prorsus vniusmodi; qualis in iis qui proximi sunt adamantibus, quos duriores dixi, conspicitur: hexagona, cum partes nonnullae ipsius mixti, reliquis sunt vel subtiliores vel magis aereae, aut alia ratione differunt;Ga naar margenoot+ Hae enim à reliquis circa angulos pelluntur, vel ipse non tam cito quam aliae centro se vnire cupiunt: hacque ratione concrescente materia, hexagona figura circulo quam proxima aliisque omnibus angularibus perfectior, efficitur. Si statueretur, omnes particulas eiusdem naturae temperamenti & qualitatis esse, sphericam figuram habere deberet omnis cristallus, omnibus ad centrum aequali vi tendentibus, aut absque ratione nobis manifesta, figuram certam illi à natura & Deo datam esse hexagonam statuere oporteret, vt in multis rebus contingit. Nam neque cur homo aliudve animal suam formam extrinsecam, neque cur flores & frondes certam perpetuo habeant vnquam ingenium humanum perscrutari potest. Quod admirari haec natura non vero intelligi velit. Inuenitur cristallus variis in locis etiam in Europa Ga naar margenoot+ Circa Pisas reperitur in quodam torrente qui ex monte Magno fluit. In verruca etiam monte propinquo foditur. Saxis adhaeret conglobatus, vt difficulter auelli possit. In Alpium iugis, Germania, Bohemia, Hungaria, Cypro & Lusitania frequens est, vbi ingentis ponderis interdum inuenitur. Saepe in agris vt prope Tsaltoniam Bohemiae & Coutebergam. Ga naar margenoot+Multa vitia cristallo innasci solent, vt sales, festucae, nebulae, atomi, rubigo & ferrugini quid simile. Dum plane perspicui sunt cristalli montani nomen illis tribuitur. Ga naar margenoot+Cristallus obscurior, aut nigrior aqua perspicuus, & qui à nonnullis iris appellatur, eo loci vbi cristalli reperiuntur, inueniri interdum solet. Qui in agro Pisano inueniuntur, ac raro digiti magnitudinem excedunt iridis colores angulorum repercussu imitantur. Ga naar margenoot+Ob quam causam à gemmariis adamantum instar scalpuntur, ac Berilli nomine tanquam praestantes gemmae diuenduntur. Est tamen Berillus alia gemma, vt suo capite explicaui. Ex praedictis itaque facile colligi potest Cristalli nomen accommodari ad omnes gemmas perspicuas mollesque quae colorem nullum manifestum in se habent. Hae videntur esse in quadruplici differentia. Ga naar margenoot+Vt prima contineatur quae glaciem refert cristallus montanus dictus. Secunda Iris. Tertia Citrinus. Quarta pseudoadamas. Aliis nobilior est pseudoadamas, vt citrinus iridi, & iris cristallo. |
|