Dignitas, valor & adulterium Berilli. Cap. LXXII.
Berilli non sunt in maiori authoritate quam Topasii orientales olim Chrysoliti appellati; proinde eodem precio aestimari possunt, pro coloris tamen elegantia augetur vel minuitur precium, idque in omnibus gemmis seruandum est. Adulteratur Berillus iis modis quibus aliae gemmae omnes. Nobilior modus est dum aes vstum in tenuissimum pollinem redigitur, vt omnem tactum effugiat, ac christallino, vitro aut christallo calcinato vitroque illi adiecto miscetur ac fornaci committitur, aeris vna dragma pro vitreae massae libra sufficit.