Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijAdulterium Topasii. Cap. LXVIII.TOpasii aurei coloris ob elegantiam adulterantur omnibus modis quibus aliae gemmae adulterari solent. Ga naar margenoot+Praestantior modus est dum in crystallo, silicibus, & vitro fuso aureus color conciliatur, id fit si ad singulas vitri libras quarta vnciae pars ferrei croci remisceatur atque tantillum minii addatur. Ga naar margenoot+Sed primum addendum minium post crocus, teste Baptista à Porta. Si cristallo calcinato triplum plumbi addatur Topasius absque aliqua adiectione emergit, si per diem in fornace moretur. Ga naar margenoot+Aliter sic conficies; fac pollinem ex aere vsto, cinabari natiuo ac cristallo, quadruplumque stanni vsti adde, fusorioque vasi ex terra fortissimo inde, fornacique committe per diem. Sed ignis vehemens non sit, ac semper eodem gradu permaneat, facile enim fluit puluis praedictus. |
|