Topasii vulgaris seu Chrysolithi veterum dignitas & valor. Cap. LXVII.
ORientales topasii vulgares si purissimi auri instar rutilent & absque vitio sint, quia aspectui admodum grati sunt, à nonnullis expetuntur ad ornamenta pileorum, statuarum ac reliquiarum in ecclesiis. Qui ceratium pendent duobus Thaleris aestimandi sunt. Qui 2 ceratia, quatuor thaleris, qui 3. 9. thaleris. Inde vt aliorum precia sciantur, ceratiorum numerus ducatur in se & quotiens ostendet precium quaesitum. Sic 4. ceratiorum valebit 16. thaleros, & 10. ceratiorum 100 thaleros. Haec regula ad 20. ceratia tantum valere potest. Nam vlterius vilius sunt aestimandi, propter magnitudinem quam aliquando attingunt. Propter summam duritiem quam habent vruntur vt saphiri, ac tum veros adamantes melius aemulantur quam alia gemma. Vidi vix 10 ceratia pendentem. 200. thaleris venditum. Ita enim exactè annulo inclusus adamantem referebat, vt vix à perito gemmario differentia cognosci potuerit.
Topasii Bohemici orientalibus similes eadem regula taxari possunt. Si tamen quotientis quartam partem accipiat pro Bohemici valore. Reliqui qui nigricant & fortassis pro veterum obsidiana gemma haberi possunt, aut parum aurei coloris habent nis viliores sunt, nec commodè aestimari possunt. Si quis regulam viliorem velit sumat octauam partem precii dicti.