Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Berillo. Cap. LXIX.BErillus gemma est quae aquae marinae colorem refert ex viridi ceruleum. Ga naar margenoot+Italis à colore Aquamarina vocatur, Hebraice Iaschpech vocatur: vnde nonnulli putant Iaspidis nomen deductum. Ga naar margenoot+Dum berilli aureos radios habent aut ex auro scintillant, Chrysoberilli appellantur, quos aliqui ad chrysoprasos referunt. Transparent berilli omnes & dilutum habent colorem, si enim colore saturo sint, pro aliis vulgo gemmis habentur. Eius colorem refert aqua | |
[pagina 107]
| |
si exigua quantitate Indici, ac decima parte viridis coloris adiecta, tingatur. Est autem Indicum color quo pictores saepe vtuntur. Sculpuntur Berilli pluribus angulis vt illorum repercussu viuaciores fiant, magisque fulgeant. |
|