Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe opalo. Cap. XLVI.Ga naar margenoot+OPalus gemma est omnium pulcherrima meoque iudicio omnibus aliis praeferenda, non solum propter summam ipsius elegantiam, dum omnis generis colores lucis reflectione in eadem parte ostentat (Inest enim illi carbunculi tenuior ignis, Amethisti fulgens purpura, Smaragdi virens mare, & cuncta pariter incredibili mistura lucentia) verum etiam quia vt aliae gemmae adulterari nulla ratione potest. Si subieceris enim cristallo varios colores illi in eodem loco haerebunt, neque diuersos pro radiorum reflectione edent. Apparet in opalo, ceruleus, purpureus, viridis, flauus & ruber, interdum niger & albus id est lacteus. Non videntur hi colores omnes inesse gemmae: quia si frangatur Opalus pereunt, ita vt tantum ex reflectione vnius aut duorum colorum oriri, (vt in iride apparet, & in triangulo cristallino in quo ex sola lucis reflectione in angulos varii colores sese efferunt) putandum sit. Ga naar margenoot+Olim Paederos haec gemma vocata est, à puero & amore, quod pueri pulcherrimi & innocentissimi instar omni amore digna sit. Ab hoc nomine forte deductum est nomen illud Germanicum quo appellatur ein Wehse id est pupillus, quod nomen pueris tantum conuenit. Peritiores tamen gemmarii in quauis lingua Europea opali nomen retinent. Nam illi opali qui in verorum opalorum matre absque colore nascuntur, illo nomine solent tantum appellari. Itali Girasole vel scambia, si dum versantur, in opposita parte lux perpetuo appareat, vocant.Ga naar margenoot+ Nascuntur in lapide molli (qui Gummi Benjoini colores non absurde refert,) venis nigris, flauis, vel fuscis distincto, corpus lapidis albescit, flauescit, nigrescit, & interdum iisdem coloribus perspicuum est. |
|