Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 97]
| |
AB vno lapide opalifero interdum omnia opali genera haberi possunt. Genera quatuor sunt. Primum genus est diaphanum absque opaco aliquo corpore intrinseco, ac rubro, viridi, ceruleo, purpureo flauoque colore iridem imitatur, id praestantissimum est. Ga naar margenoot+Alterum nigrum est ac ex nigredine ignem ac carbunculi fulgorem emittit, quod omnino viuum anthracem seu carbonem refert, visu quam iucundissimum, rarissimum & praeciosissimum, huiusmodi generis opalum pisi maioris magnitudine vidi apud amicum meum qui & exiguo opalo istius generis me donauit. Ga naar margenoot+Tertium genus varios colores habet, sed ita in flauescenti vel flauo corpore, vt quieti videantur, & non exacte vt primi generis, reflectione radiorum oculos pascant. Hi fere omnes ex Hungaria adferuntur satisque elegantes sunt, quia vnionum colorem aliarumque gemmarum omnium imitantur. Ad hoc genus referri potest qui lacteo colore opacus est, quique ex matre opalorum concinnatus ab Italis occhio del gatto, id est oculus cati dicitur.Ga naar margenoot+ Is à nonnullis pseudopalus appellatur. Ga naar margenoot+Quartum genus pseudopali nomine insignitum diaphanum est oculis piscium simile, parumque cerulei lactis instar aut etiam flaui coloris, in se habet, ac luci oppositum si vertatur in extremo cardine lucere propter lucis reflectionem videtur. Ga naar margenoot+Id proprie ein Wehse à Germanis, & ab Italis Girasole vocatur. Ga naar margenoot+Nonnullis Astroites vel Asteria dicitur, quia intus includit lucem stellae instar deambulantem; quanquam alii duriorem pseudopalo gemmam prorsusque candicantem Asteriam esse velint, eamque solis oculum vocari, & propriè Girasole vocari.Ga naar margenoot+ Ga naar margenoot+Oculus etiam cati à gemmariis ad opali genera non refertur; sed peculiaris gemma putatur. De qua paulo post agam, licet commodè inter pseudopali genera numerari posset similes enim ex matre opalorum licet molliores eruuntur. Opali primi & secundi generis raro magni inueniuntur. Ga naar margenoot+Nonius senator Romanus primi generis auellanae magnitudine 20000. aureorum aestimatum habuisse dicitur. Tertii & quarti generis satis magni reperiuntur. Vidi enim quendam variis coloribus perspicuum & lactescentem, nucis iuglandis minoris quantitate qui 200 thaleris aestimatus fuit.Ga naar margenoot+ Ga naar margenoot+Omnia opali genera in India reperiuntur, viliores in Cypro, Aegypto, Arabia, Galatia, Thaso & Hungaria. In Hungaricis Opaliferis lapidibus interdum, sed raro primum genus inuenitur. Secundum genus rarissime. Tertium & quartum frequens est. Verum fodina vna tantum esse dicitur, quam nunc ruinis obrutam deseri fama est. |
|