Dignitas & valor saphiri. Cap. XLIIII.
MAximam olim sapphirum habuisse & gratiam apud deos & authoritatem apud pontifices, sacerdotes ac principes perhibet antiquitas. Cum enim sacra fierent Phoebo aut ab eo responsa peterentur, creditum fuit, illi magis placere, & ab eo facilius aliquid obtineri posse, si saphirus tanquam concordiae signaculum adhiberetur. Scribit Epiphanius visionem quae Moisi apparuit in monte & legem datam, in sapphiro fuisse expressam. Hac aetate sapphirus post Adamantem, rubinum ac vnionem quartum locum obtinet. Ego tamen Opalum legittimam huic omnino praeferri debere existimo, vt in ipsius capite paulo fusius ostendam. Propter pulchritudinem saphirus à multis expetitur, sereni enim caeli & lucidissimi habet colorem, ac oculos sua venustare mirum in modum recreat.
Saphiri precium à colore, puritate ac magnitudine sumitur. Si nihil vitii habeat & colore sit pleno aut saturo qui diaphanitatem non impediat, magnitudo index precii esse solet. Iustius tamen precium pondere constituitur quod hic sequi volo ac ceratiorum pondere precia statuere. Vnum itaque ceratium absoluta saphirus pendens, 2 thaleros valet. Vt autem habeas aliorum valorem, duc ceratiorum numerum in se & quotientem in dimidium precii saphiri vnum ceratium pendentis & quotiens ostendet quaesitum, ita 10. ceratia pendens valebit 100 thaleros. Viginti pendens 400. Centum vero ceratia pendens 10000 & sic de caeteris. Occidentales viliores sunt.