Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 86]
| |
De natura facultatibus, qualitatibus & proprietatibus margaritarum. Cap. XXXVIII.PVtant nonnulli ducem vt apes habere conchas margaritiferas, ac duce capto facile reliquas quae gregatim regem ad pascua sequuntur retiis capi, vt pote quae regem comitari nec ab eo separari volunt. Ga naar margenoot+Margaritae senecta flauescunt, verum color dempta cuticula superiori pristinus redit. Ga naar margenoot+Demitur autem spiritu vitrioli; verum cautione opus est ne damnum sentiant: alias puluere alabastri, corallii albi, vitrioli albi & tartari albi restituitur illis iuuentus. Idem fit si columbis deuorandae praebeantur aut si oriza & sale dui fricentur, vel si in milio contuso grosso modo, saleque mixto sepeliantur. Maculae abolentur rore Maii, qui foliis lactucae insidet si per diem illi immorentur aut eo perlinantur. Existimant nonnulli in aqua molles esse vt corallium. Verum ego qui plures ex aquis & ex ventrae animalis exemi, aequè duras & in aquis & extra deprehendi. Crescente luna aliqui margaritas crescere, deficente obscuras, gibbosas & tortas euadere scribunt. Verum haec veritati consentanea non esse ex superioribus facile colligi potest. Ga naar margenoot+Margaritae cor spiritusque vitales roborant; proinde venenis omnibus pesti & putredini resistunt, animum exhilarant, cardiacos & melancholicos affectus ac syncopen tollunt, cordisque substantiam ne extabescat legittimè praeparatae conseruant. Ga naar margenoot+Phtisicis marasmo febreque ardente aut pestilentiali correptis ob id vtilissimae sunt. Ga naar margenoot+Valent praeterea contra sanguinis fluxum omniaque alia alui profluuia, cerebrum, neruosque roborant, & oculorum lachrimas butyro recenti commixtae palpebris superioribus inunctis aut colliriis additae, exiccant. Ga naar margenoot+Lac muliebre emendant, augentque. Ga naar margenoot+Praeparantur autem hoc modo sordibus expurgatae aqua rosarum, gariophillorum, violae matronalis aut melissae lotae lapide marmoreo aut porphirio teruntur donec leuigentur: idque eo modo fit quo pictores colores terunt. Metallis fieri id non debet, quia illarum corpori metallicum quid facile adhaeret, quod naturae nostrae inimicum est, & grauissima symptomata excitare potest, vt quotidiana experientia docet. Praeparatae vt diximus modo margaritae, variis rebus commisceri possunt. Extant aqud pharmacopeos duae ex margaritis compositiones. Ga naar margenoot+Diamargaritum calidum & diamargaritum frigidum, Calidum virium imbecillitatem firmat iis quibus animus deficit; sine à corde siue à stomacho deliquium originem ducat omnem noxae causam discutit. Insuper asthmaticis, tussientibus ac tabidis auxiliatur, longo morbo deiectos & imbecillitate languentes recreat & ad pristinum robur deducit. Ga naar margenoot+Diamargaritum frigidum ad virium omnem imbecillitatem quae à nimio calore vel cui nimius calor adiunctus est, confert. Proinde in febribus malignis & pestilentibus eius vsus commodissimus est. Syncopen etiam à spirituum resolutione dependentem aufert. | |
[pagina 87]
| |
Puluis earum praecedenti modo praeparatus datur à drag. vna ad dragmam semis, atque huic aliquando Bezoar, vnicornu, cornu cerui, vel os de corde cerui additur, pro affectus diuersitate. Ga naar margenoot+Hic puluis ad omnia venena & animalium morsus nulli comparandus ad manus semper esse deberet R. perl. praep. Scrup. vnum, Bezoardici lapidis grana decem, ossis de corde cerui gran. quinque cornu cerui gran. quinque. Vnicornu gran. decem, Bac. vuae paridis grana decem. fiat puluis dandus à drag. semis ad scrup. semis. Si quis in succo citrii mali soluat perlas, cumque propinet. facilius ad principes partes earum vis deducitur. Ga naar margenoot+Commodissime autem aqua perlata confici potest, quae ad vires reficiendas & quasi mortuos resuscitandos admirabilis est, hac ratione. Soluantur perlae in aceto vini fortissimo aut vtilius in succo citti, aut spiritu vitrioli vel sulphuris donec in liquorem abeant, adiecto subinde nouo succo, ac priori decapulato. Deinde huic solutioni lactescenti & turbidae adiice sacchari q.s. ad dulcedinem. Si solutionis fuerint vnciae quatuor adde aq. rosarum, fragorum, florum borraginis, melissae anna vnciam vnam. aq. Cinamomi vncias duas. Cum propinare volueris agita aquam vt sedimentum vna ebibi possit. Potest propinari ab uncia vna ad vnciam semis nec quicquam praestantius haberi potest: in febribus malignis & pestilentibus vulgares aquae perlatae huic comparandae non sunt. Id tantum obseruandum est, vt dum soluuntur perlae exactè vitrum obturetur, ne spiritus earum exhalent. Ga naar margenoot+E praecedentis aquae sedimento tabellae hac ratione fieri possunt. R. sedimenti à quo per balneum aqua omnis extracta est vnciam semis, adde sacchari vncias quatuor, aquae rosarum & cinamomi q.s. fiant tabellae. Hae valent ad vires promptissimè restituendas & marcorem senilem emendandum. Aqua extracta vt praecedens, sed paulo maiori dosi ad praecedentia omnia nihilominus vtilissima est. Si tabellae ex puluere perlarum praeparatarum concinnatae fuerint, non tam efficaces sunt quam praedictae, quia illarum vis non tam facile quam si in liquorem soluantur deduci potest. Ga naar margenoot+Praeparatur etiam & perlis aqua quam quintam essentiam spagiri appellant. Quae praecipuè valet contra venena, ac vitalem facultatem cordis roborat, vt non facile à veneno effici possit, sanitatem conseruat, obstructiones lienis haepatisque reserat, febres ardentes mitigat, sitim tollit, cor exhilarat, coitum incitat, calculos & vrinam ciet, neruosas partes corroborat, apoplexiam, spasmum, comitialem & paralysin arcet. Phtisin marasmum ac senilem marcorem emendat, Phrenitidem domat, haemorrhoidum fluxum sedat, cancri vlcerati exesionem impedit, ac quouis morbo etiam contrario correptum roborando & ad temperiem redigendo quemuis excessum, pristinae sanitati restituit. Ga naar margenoot+Paratur hoc modo R. margaritas optime lotas & in puluerem lapide marmoreo tritas, his violae inditis superfunde menstrui acidi volatilis, vegetabilis vel mineralis tantum vt duo digiti superemineant liquoris, ac violam bene occlusam ne spiritus exhalent cinerib. calidis impone, donec perlae omnes soluantur. Menstruum deinde balnei ope ad siccitatem aufer: calcinatis affunde aq. distillatam ac abstrahe terna | |
[pagina 88]
| |
repetitione, vt omnis auferatur acrimonia. Qua ablata superfunde vini spiritum quem aliquoties cohobando extilla, vt in liquorem oleo similem abeant. spiritus balneo auferendus ita in dante remanet oleum. Essentia vero si per arenam distillaueris cohobando cum spiritu vini illi miscetur, & alembicum transcendit. Huius aliquot guttae cum aqua appropriata propinantur, ac si spiritum salis, oleum salis aut vitrioli affuderis, iterum congelatur essentia: Haec enim bonae operationis nota est. Ex matre perlarum eadem fieri, quae ex perlis possunt, neque minores habent vires, sed prorsus easdem. |
|