Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 84]
| |
Margaritarum genera. Quomodo nascantur, vbi, & qua magnitudine. Cap. XXXVII.MArgaritae ratione loci natalis & pulchritudinis tantum discernuntur. Proinde Europei, quia orientales caeteris sunt pulchriores eas à domesticis distinguunt. Nascuntur in conchis. Scribit Plinius certo anni tempore conchas luxuriare, ac maritimum rorem veluti maritum sitire, cuius desiderio hiant, & cum maximè lunares liquantur aspergines, oscitatione quadam haurire humorem cupitum: sic concipere grauidasque fieri, ac pro qualitate roris accepti, ac coeli serenitate pulchras fieri. Caeli enim solisque maiorem illis esse quam maris societatem. Turbido coelo turbidas, ac claro claras fieri, sanosque partus multiplici constare cute. Ga naar margenoot+Verum haec Plinii de earum conceptione & generatione opinio, veritati mihi consentanea nunquam visa est. Nam ex conchis margaritas exemi complures ac deprehendi in animalis corpore nasci ex eo humore ex quo testa conchae excrescit. Humor enim ille testae adhaerens, quia ex terreo, viscoso ac exactè in minima (ab aqueo animalis humore) resoluto constat, siccessit paulatim & induratur ac certo tantum tempore non semper, ab animali pro testae fabrica eructatur. Ga naar margenoot+Hinc fit conchas multiplici constare cute, dum posterior exiccatur priusquam noua adiiciatur. Dum humor ille ab animali morboso eructari & expelli non potest ac in corpore haeret, detineturque, si ibidem exiccetur; rudimentum atque initium fit margaritae; quae adiecto saepius nouo humore eoque exiccato, cute subinde noua augetur, ac in vnionem abit, non secus quam in fellis vesicula & vrinae vesica lapides generantur.Ga naar margenoot+ Quorum materia quae per vrinam expellitur, dum in corpore vesicae detinetur ibidem exiccatur, & in lapidem abit. Ga naar margenoot+Hoc modo Bezoar in capris Indicis multis cuticulis generatur. Dignoscuntur facile conchae quae margaritas proferunt. Cum n. sine tuberculis extrinsecus pulchrae beneque formatae sunt, margaritis carent. Dum tuberosae, inaequales ac morbosae quodammodo sunt, tum vniones habent. Si margaritae concharum partus essent, omne conchilii genus eodem modo partus suos efficeret, quod experientia non approbat, multae enim conchae sunt eiusdem prorsus formae, quae vniones aut perlas non proferunt. Deinde non globosis & ex orbicularibus cuticulis, sed oblongis pro futurae conchae rudimento nascerentur: Nisi quis postea dum grandiores margaritae factae sunt findi pro duplici aut vtraque concha asserat. Verum nullae vnquam tales apparuerunt ac inconueniens est corpus tam durum postea findi. Praeterea quaecunque animalium rudimenta primo sunt, molliora semper & apta ad fabricam animalis sunt, non dura vt perlae etiam munitissimae, quae ob id ad omnem figuram & extensionem ineptae & inidoneae sunt. Falsum enim est quod in aquis molles sint ac extractae corallorum instar durae euadant. Ga naar margenoot+Laudatissimae in sinu Persico inueniuntur inter Ormus insulam & Bassoram, nempe circa Baroyn, Catyssa, Iulfa, Camaron aliaque sinus Persici loca, ex | |
[pagina 85]
| |
quibus locis in Ormus insulam deferuntur, quae caeteris praeferuntur. Inter promontorium Comorin & insulam Zeilan quotannis maxima copia inuenitur, sed cum Persicis conferendae non sunt. Taprobana insula hodie Sumatra appellata, inter Iauam maiorem & Indiam sita margaritarum etiam feracissima est, vt & Palane & Caralco promontorium Indiae. Sed paruae sunt, ob quam causam viliores sunt. In insula Borneo & Aynon grandiores generantur, formae tamen elegantia à Perficis vincuntur. Occidentales, quia lactescunt ac argenteum splendorem & superficiei polituram tantam non habent, vt quis exactè speculi instar propriam faciei formam, in ea intueri possit, minus commendatae sunt. Conchae quo altius in mari resident, eo minores dicuntur proferre margaritas. Ga naar margenoot+Conchae leues & candidae Indis Cheripo vocatae, è quibus cochlearia & pocula conficiuntur, praestantissimas margaritas proferunt. Ga naar margenoot+Illae vero quae chanquo & matres perlarum appellantur, nequaquam. Quia tamen intrinsecus pulcherrimae & leuissimae sunt, inseruiunt mensis aliisque rebus ornandis; ob quam causam Bengalam aduehuntur, vbi armillae aliaque inde fiunt opera. Fuit enim istic mos ne virgines corrumperentur nisi huiusmodi armillis brachia ornata haberent. Ga naar margenoot+In Europa etiam in multis locis inueniuntur, vt in Seotia, Silesia & Bohemia, ac nonnullae in Frisia in conchis marinis, ostreisque vulgaribus reperiuntur. Sed minutae admodum sunt. Ga naar margenoot+Apud Vogesum montem Lotharingiae & in Voitlandia perlae satis elegantes reperiuntur. Ga naar margenoot+Verum quae in Bohemia prope Horasdiouitium, Straconitium, & Rabi arcem colliguntur, mihi caeteris praeferri posse videntur. Vidi enim nonnullas quae vix ab orientalibus discerni potuerant. Id in illis reprehenditur, quod albiores sint orientalibus, quae argenteum quendam candorem, vt illae lacteum prae se ferunt. Collegi in praedictis locis aliquot margatitas praestantissimas, verum ex quingentis conchis quas aperui vix decem absque vitio habere potui. Nam maxima pars vel nigrescit, vel flauescit, ita vt ex argilla facta videantur. Deinde eae conchae quae margaritas fuscis coloribus praeditas proferunt, etiam interiorem testam eodem colore tinctam habent. Quinetiam & humor vnde diximus testam quasi lamellis aut cuticulis inuicem superadditis augeri, eodem colore plerunque est: ita vt non dubium sit quin inde & non ex rore, vt vulgo hactenus creditum fuit, margaritae nascantur. Ga naar margenoot+Magnae margaritae vniones vocantur, quod raro sibi aequalem magnitudine habeant. Ga naar margenoot+Magnae circa promontorium Comorin centum frumenti grana pendentes generantur. Sed maximae prope insulam Burneo, verum non tam elegantes, ita vt 160 grana tritici ponderent. Ga naar margenoot+Maior proculdubio Cleopatrae fuit, quam aceto dissolutam deuorauit, vt se caenam praeciosiorem Antonio habuisse ostentaret. Haec enim centies sestertium (id est Budeo computatore) ducentis quinquaginta milibus aureorum aestimata fuit. Ga naar margenoot+Ego complures vidi in Corona aurea August. Caes. Rudolphi secundi D. mei clementiss. quarum praecipua pyri muscatellini magnitudine ac omni decoris specie absolutissima, pendens ceratia triginta aureorum milibus empta dicebatur. Narrat Budeus in Gallia auellanae magnitudine tribus aureorum milibus emptam fuisse. Verum mihi exiguum precium videtur, nisi exigua fuerit auellana. |
|