Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Margaritis & vnionibus. Cap. XXXVI.MArgaritae & vniones seu perlae etiamsi inter gemmas referri non deberent, quod in terra non nascantur, vt aliae omnes, sed in animalibus, conchis videlicet. Quia tamen vulgo in maximo precio gemmarumque instar habentur, ac ab omnibus ad ornatum muliebremque mundum & luxum imprimis, vt olim, ita & nunc expetuntur: Non male me facturum existimaui si post adamantem & carbunculum ipsarum historiam describerem. Ga naar margenoot+Solent enim hae tres gemmae principatum habere. Ga naar margenoot+Margaritae itaque omnibus notissimae perlae etiam vocantur, & dum magnae sunt, vniones: Arabibus & Persis lulu, Indis moti, Malanaribus mutu. Lusitanis Aliofar, à portu Persiae Iulfar appellantur.Ga naar margenoot+ Plerumque tamen minores & qui ad vnciam venduntur hoc nomen habent. |
|