Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt–Valor & precium margaritarum. Cap. XXXIX.MArgaritarum earum quae rotundae pyriformes omnibusque dotibus absolutissimae sunt, precium difficulter admodum statui potest. Partim quia gemmarii vel augent vel diminuunt pro libitu & copia illarum precium; partim quia pulchritudine & colore etiamsi elegantissimae videantur, non parum inter se differunt. Budeus precium margaritarum certa quadam proportione constituit, verum id ingens admodum est & nequaquam seruandum. Exactius puto hac ratione constitui. Primum vnius ceratii, hoc est quatuor grana pendentis margaritae precium quod solet esse trium thalerorum pro norma statuatur. Si vero maius vel minus sit, applicetur precium florenorum vel coronatorum, vel quale quis volet numero ternario, perinde enim est; hacque ratione error committi non poterit & regula omni monetae conueniet. Si itaque margarita pendens ceratium valet tria, & quaeras quanti valeat, si quatuor ceratia ponderet duc in se 4 fiunt 16, quae duc in precium vnius ceratii, nempe 3 habebis 48. precium margaritae. Haec regula valet pro margaritis quae pendent minus quam 11. ceratia. Si velis valorem 11. ceratiorum, duc 11 in se habebis 121, quae duc in 3 precium vnius ceratii addendo illi prius vnitatem, vt sint 4. & habebis 484, precium 11 ceratiorum. Atque haec regula valet ad quinquagesimum ceratium vsque. Si quaeras itaque plus pendentium precium, duc in seccratiorum numerum ac quotientem in tres thaleros, ita emerget precium certum margaritarum & perpetuum in omnibus regionibus pro iis margaritis quae pondere superant 50 ceratia. Nam quae tantum pondus non habent, quia maiori copia habentur saepe illarum precium mutatur. Si vero mutetur (exempli causa vnius ceratii margarita duos thaleros valeat) etiam omnium ad quinquagesimum vsque ceratium pendentium mutari debet. Verum eadem regula quam supra tradidi obseruanda est ad decimum vsque ceratium ac à decimo ad quinquagesimum vsque. Quadratus enim ceratiorum numerus cum precio duorum thalerorum multiplicandus est, vt quotiens ostendat precium pro iis qui minus quam vndecim ceratia pendent. Dum enim plus pendent quam 10 ceratia, ceratiorum quadratum multiplicatur cum duobus thaleris adiecta vnitate, hoc est cum ternario numero vt quotiens ostendat precium. Ga naar margenoot+Hactenus precia vnionum statui, nunc margaritarum quae ceratium non pendent, ac nobilium virginum ac matronarum pectora & colla catenarum | |
[pagina 89]
| |
instar exornant precium statuendum est. Hae si omnibus modis absolutae id est pulchro colore absque tuberculis & rotundae sint granumque ponderent, possunt tredecim cruciferis aestimari. Est autem cruciferus 1/70 thaleri pars. Si duo grana pendent 52, si tria 117, si quatuor hoc est ceratium 210. id est tres thaleros. Nam & hic ducitur numerus granorum in se, deinde multiplicatur cum vnius grani valore. Si medii grani pondus addatur excessus posterioris numeri id est maioris à minore sumitur eiusque dimidium minori adiicitur numero, vt precium satis iustum habeatur. Exempli causa, Si quaeratur precium margaritae pendentis granum cum dimidio. Quia vnius grani precium est 13. & duorum 52. aufer 13 ab 52, remanent 39. huius accipio dimidiam partem nempe 19, ac addo priori numero 13 fiunt 32. Hoc erit precium satis iustum; posset quippe aliquid in his accuratius institui, verum necessarium id minime est cum semigrani ratio vix habeatur, & oculis potius quam ponderibus precia à gemmariis examinentur. Rotundarum margaritarum & praecipuarum precia posui, nunc illae quae rotundae non sunt etiam aestimandae veniunt, harum aliquae hemisphericae, conuexa superficie satis pulchrae sunt & vel cum tuberculis vel sine.Ga naar margenoot+ Quae absque tuberculis sunt, duplo, triplo, aut quadruplo excedunt aliarum precium. Solent tamen mercatores eas lusoriis chartis filo affigere ac commiscere inter se vt aequali precio diuendi possint, & quod vni deest altera supplere possit. Harum vsus est ad torques & aureas cathenas exornandas. Si tam magnae sint vt octo ceratiorum pendentis margaritae foramen aequent perfectionique nihil desit, 50 thaleris aestimari possunt. Sed reliquae & imperfectae, vt tabula sequens indicat, aestimantur. | |
Margaritae rotundae foramen si aequet hemispherica![]() Praeter has margaritas aliquae perforatae non sunt & minimae papaueris seminis instar aut paulo maiores, quae vnciatim ad medicos vsus diuenduntur, harum vncia medica hoc anno 1604. thalero diuenditur. Sunt & aliae maiores perforatae, non perfectè rotundae quae ad fimbrias, coronas vestesque mulie- | |
[pagina 90]
| |
bres exornandas vsui sunt, quarum precium pro magnitudine variat. Nam si earum 400 numero vnciam ponderent, thaleris 30 aestimari possunt, quae quo minus vitii habent eo preciosiores sunt. Earum omnium precium ex numero colligi debet vt tabula sequens indicat. ![]() Margaritae occidentales, Bohemicae, Scoticae multo viliores sunt orientalibus. Si tamen proximae illis pulchritudine videntur, satis magno precio aestimari possunt, praecipuè si omni macula careant nullaque tubercula habeant ac tantum argenteus ille orientalium splendor illis desit locoque illius egregium gratumque candorem seu albedinem habeant. Huiusmodi hac tabula aestimari possunt. ![]() Ratio autem tabbulae haec est: vnum ceratium pendens margarita quarta thaleri parte aestimatur. Deinde aliarum margaritarum pondus ceratiorum, in se ducitur, vt quotiens ostendat precium, Quòd in thaleros, si quotientis, quarta pars accipiatur, reducitur. nam emergunt ex multiplicatione quartae partes. Sic 20. ceratiorum margarita valet. 400. quartas, id est centum thaleros. Si margaritae vix orientalibus distingui ob elegantiam possint quartae partes pro altera parte thaleri haberi possunt; ita. 20. ceratiorum 200 thaleris aestimari poterit, atque non quarta, sed altera pars id est dimidia quotientis ostendet precium. Quinimo posset quotiens pro thaleris accipi vt. 10, ceratiorum. 100. valeret. Hic enim gemmarii oculus & peritia, vt bene elegantiam examinet requiritur. |