Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Amethisto. Cap. XXXII.AMethistus Hebraice Achlamach, Chaldaice enegla vocatur. Violacei est coloris qui ex mixtione rubri & cerulei coloris emanat. Huius differentiae ratione loci natalis & coloris distinguuntur. Aliqui enim vt Indici flauedinem immixtam habent, cuius ratione inter carbunculi genera referuntur & hiacinthis proximi sunt. Aliqui vini suppurpurei colorem habent etiam in India reperti. Alii exactè purpurei & violacei sunt, qui tum in India tum Europa inueniuntur. Alii violaceo quidem colore tincti exactè sunt sed pauco, ita vt plane transparentes sint, qui vt caeteris molliores, ita etiam viliores sunt, ac in Bohemia, Saxonia, aliisque regionibus vt praecedentes inueniuntur. Quibus vero in purpura refulget roseus nitor carbunculi instar, prae caeteris commendantur, tum quod duriores, tum quod in Adamantem ita verti possint, vt fucus à peritissimis gemmariis vix deprehendi possit. Ga naar margenoot+Vidi enim adamantem 18 mil. aureorum emptum aureoque annulo inclusum cum amethisto orientali dealbato eiusdem formae & magnitudinis eodemque modo auro insertum, ita conferri vt à me nulla differentia animaduerti potuerit. Ga naar margenoot+Hic ducentis thaleris ab Imperatoris aurifabro aestimatus fuit, ob aquas vt vocant adamanti vero similes, quas hinc inde micans iaciebat. Vertuntur in adamantem eo modo vt saphiri quibus praeferuntur quod non ita albicent, ac genuinum adamantis splendorem egregiè ementiantur. |
|