Tabula.
Bohemici & Saxonici à magnitudine aestimantur.
Minima figura praediti thalerum, dupla vero superficie 2 thaleros, quadrupla quatuor, octupla octo, & sedecupla 16 thaleros valent. Magnitudo autem duplae superficiei habetur si in circulo quadratum aequilaterum fiat, ac ex hypotenusa aliud quadratum, id enim duplum est. Intelligo autem quadrata aequilatera & rectangula. Quadrupla autem superficiei magnitudo habetur, si primi quadrati latus dupletur, ac inde quadratum constituatur, aut si ex dupli quadrati hypotenusa, aliud quadratum constituatur. Constitutis quadratis circuli inde fieri possunt & excauari, vt foraminum loco sint, ad explorandam gemmae magnitudinem, nam quae foramen transit minor est, quae non transit maior: proximum autem foramen illi per quod transit, magnitudinem gemmae indicat. Verum vt praedictae gemmae valorem à me praescriptum habeant fere purae esse debent, alias longè viliori precio aestimandae sunt. Sed raro à vitiis omnibus liberae inueniuntur. Quae nubeculas, fissuras, plumulas habent vix mediam statuti precii summam attingunt. Si magnitudo gemmae trium quinque 6, 7, aut plurium thalerorum desideretur: ex Geometria quanti-