De Rubino Balassio. Cap. XVII.
HIc rubinus qui Balassius aut Pallacius vocatur, inde nomen habere putatur, quod pallacium seu mater rubini veri ante descripti, in quo nascitur, & tanquam in palacio vel domicilio residet, sit. Habet iste rubinus laccae florentinae aut cremesinum colorem, ita vt parum cerulei coloris vero rubro admixtum videatur, rosei coloris rubentis instar. Verum color hic dilutus est admodum, visui admodum gratus ac rubini veri instar satis splendens. Saepius in venis saphiri hoc genus reperitur, è cuius tinctura cerulea huius rubedo diluitur & temperatur. Nascitur in iis regionibus in quibus carbunculi & veri rubini.