Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijImitatio & adulterium rubini. Cap. XVI.ADulterari vel fucari solet rubinus tribus modis. Primo dum ipsi, si absque aliqua vel pauca rubedine sit, rubra bractea, aut color, aut vitrum aliquod rubeo colore tinctum & splendens substernitur. Qui modus nonnullis ideo carere fraude putatur, quod vera gemma licet colore non proprio adiuta, appareat. Verumtamen fraus est precium gemmae alieno colore augere. Ob hanc imposturam famae iacturam fecit gemmarius quidam dum Rudolphum Imperatorem inuictissimum & Dominum meum elementiss. decipere conaretur. Secundo dum alia gemma nobilis candicans vt saphirus albus, Crystallus, Topasius aut pseudoadamas in illius locum substituitur, atque propter colorem, bracteam aliudve corpus diaphanum substratum, ita rubet & radiat, vt à vero | |
[pagina 74]
| |
rubino nihil differat. Ga naar margenoot+Tertio dum vitri partes duae mastice ita glutinantur, vt mastix colore cocci tincta per vtrumque vitri corpus ita pelluceat vt verus rubinus videatur. Horum modorum secundus & tertius vsitatissimi sunt. Verum non adeo difficulter deprehenduntur. Primo modo fucati dignoscuntur quia non exactè scintillant, limam non perferunt ac colore pulchriores veris videntur. Horum fraudem solent aliqui ad vnguem noscere. Nam si colore rubro caruerit, ac gemmae planities vngui superponatur, visusque per superficiem gemmae & vnguis dirigatur, candor absque colore apparebit. Verumtamen gemmarii, inferiores gemmae superficies, variis angulis ita artificiosè scalpere norunt, vt multiplici superficierum in omnem partem reflexu fraus innotescere perito artifici non semper possit. Propter has fraudes rubini hoc seculo non tanti quam olim fiunt. Ga naar margenoot+Nonnulli rubinum ementiuntur auripigmento, quod excoquunt in vitro, non exactè obturato lento igne: ac frustula vitri lateribus adhaerentia, sed admodum frangibilia statuis cereis adhibent vt rubini vices quos exactè referunt, suppleant. |
|