Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDignitas & valor Rubini seu Carbunculi. Cap. XV.RVbini dignitas dum 10. Ceratiorum pondus excedit maxima est, propter gratissimum quo oculos pascit colorem. Proinde adamantum precio omnino aestimari potest, nec autem 10 Ceratiis vlterius alia quam priori tabula, qua adamantum precia statuuntur opus est. Scribit Garsias ab horto 34. ceratiorum rubinum à regulo in Decan 32 libris auri emptum, aureis Lusitaneis 20000 aestimatum fuisse, quod precium proxime illi quod tabella ostendit, accedit. Minorum rubinorum precium certum vix statui potest. Hodie tamen gemmarii precium illius ab Adamante cui associari potest rubinus, accipiunt. Vt si videatur ex magnitudine habere 4. Ceratia, Valore adamantis (modo perfectus sit & colore absoluto) qui quatuor Ceratia pendet aestimetur. Eodem modo aestimantur & illi qui in tabulas redigi non possunt, ac meliores crudi quam praeparati apparent. Reliqui qui ad collaria matronarum vel mundum muliebrem exornandum eliguntur, neque exactam formam habent, non tanti aestimandi sunt, quanti qui tabulam constituunt.Ga naar margenoot+ Qui vero tenues sunt, sed tamen colore & pulchritudine absque cauitate inferiori perfectitanto precio valent, quanto qui iustam crassitiem habent cum neque ponderis, neque crassitiei, sed tantum amplitudinis, coloris & perspicuitatis in illis habeatur ratio. |
|