Dignitas, virtus & vsus Balassii. Cap. XVIII.
RVbini veri putatus Balassius habere vires & facultates, licet languidiores. Peculiariter tamen furoris, irae, atque libidinis impetus frenare & coercere putatur, ob id mulieribus maximè conuenire. Deinde iecoris omnia vitia emendare creditur.