Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Carbunculo. Cap. VIII.MAgna fama est carbunculi Is vulgo putatur in tenebris carbonis instar lucere; fortassis quia Pyropus seu Anthrax appellatus à veteribus fuit. Verum hactenus nemo vnquam vere asserere ausus fuit se gemmam noctu lucentem vidisse. Garcias ab horto proregis Indiae medicus refert se allocutum fuisse, qui se vidisse affirmarent. Sed iis fidem non habuit. Ludouicus Vartomannus regem Pegae tantae magnitudinis & splendoris habere scribit, vt qui regem in tenebris conspicatus fuerit, eum splendere quasi à sole illustretur existimet, sed nec ille vidit. Si itaque gemmam noctu lucentem natura producat, ea vere Carbunculus fuerit, atque hoc modo ab aliis gemmis distinguetur, omnesque alias dignitate superabit. Multi autumant gemmas in tenebris lucentes, à natura gigni non posse; verum falluntur. Ga naar margenoot+Nam vt lignis putridis, nicedulis, halecumque squammis & animalium oculis, natura lucem dare potest; non video cur gemmis idonea suppeditata materia (in tanta rerum creatarum abundantia) tribuere non possit. Ga naar margenoot+An itaque habeatur aut non, incertum adhuc est. Ga naar margenoot+Doctissimorum tamen virorum omnium sententia huiusmodi gemmae non inueniuntur. Hinc fit quod rubentes & transparentes gemmae omnes, ab iis carbunculi, Anthraces Pyropi & carbones nuncupentur, Quia videlicet carbonis instar lucent, ac ignis instar flammeos hinc inde radios iaciunt. |
|