Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijCarbunculorum genera. Cap. IX.CArbunculorum apud Plinium genera varia sunt. Imo sexus discrimen facit. Acriores masculos, languidiores femellas arbitratur. Ga naar margenoot+Inter caetera genera recenset Amethistizontas, quorum extremus igniculus in Ametysti violam exit; sirtitas pinnato fulgore radiantes. Lythizontas, Charcedonios, nigriores aspectu, sed qui igne vel sole & inclinatione acrius quam caeteri excitantur, ac vmbrante tecto purpurei videntur & sub caelo flammeos contra radios solis scintillant, atque stellas intus habent ardentes, si masculi sint. Nam faeminae | |
[pagina 71]
| |
vniuersum fulgorem extra se fundunt. Aethiopicos pingues lucemque non emittentes, sed conuoluto igne flagrantes. Alabandicos caeteris nigriores, sed scabros: Troezenios interuenientibus maculis albis, ac Corinthios colore pallidos. Inter carbunculorum genera etiam à Plinio recensentur: Anthracitis, Sandastros, Lychnitis ac Ionis. Anthracitis praecincta candida vena in ignem iactata velut intermortua extinguitur, contra aquis perfusa exardescit. Sandastros duplex Indicus vel Arabicus, eius commendatio summa, cum in translucido stellantes intus fulgent aureae guttae, semper in corpore, nunquam in cute, fere & stellas Hyadas & numero & positione imitantes, vnde in religione habitus, & in ceremoniis apud Chaldeos. Indici hebetare visus dicuntur. Blandior femellis flamma alliciens magis quam accendens. Arabici fumidi Chrysolito similes dicuntur, negant aliqui Sandastros poliri propter temeritatem, Lychnitis circa Orthosiam in caria, sed probatissima in Indis quam quidam remissiorem Carbunculum vocant, habetur. Ionis Lychniti similis duplex; quaedam radiat purpura, altera cocco. Calefactae digitorum attritu paleas ad se trahunt. Nascuntur apud Nasamonas in montibus. Potoria vasa ex hoc lapide & è Lychnite factitata traduntur. Omnia haec genera scalpturae contumaciter resistunt, partemque cerae in signo tenent. Haec sunt genera à Plin. ita confuse tradita, vt non internoscantur; non dubium tamen est, quin rubinos, granatos, almandinos, hyacinthos, nostros aliasque rubentes gemmas omnes hic descripserit & carbunculi nomine appellarit. Ne itaque confuse historia illorum tradatur. Carbunculi hoc est rubentis & diaphanae gemm[ae] genera sunt Rubini, Granati, Almandini & Hyacinthi rubri: nam tales inueniuntur. Horum historiam ordine describam. |
|