Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijVsus Adamantis Cap. VI.NOn solum Adamas ornatui inseruit, sed in scobem malleo redactus ad alias gemmas duriores sculpendas & celandas vtilis est. Absque ipsius enim ope nec ille commodè, nec ipsemet vllo modo celari aut sculpi, vt dignitatem & pulchritudinem adipiscatur, potest. Cum ipse à nullo pati possit, ac omnes alias gemmas, imò omnes res creatas duritie superet.Ga naar margenoot+ Solet autem in hunc vsum oleo misceri, cuius guttula vel gemmis ipsis vel ferro acuto, quod gemmam aut adamantem excauare debet, instillatur. Deinde ferrum à rota circulariter & celerrime motum gemmae adhibetur: ita multis rotationibus & continuo affrictu pulueris, tandem excauatur gemma. Verum Adamas multos dies resistit antequam effatu dignum quid ab ipso ablatum appareat. Paulatim tamen cedere sibi ipsi, vt lapis à guttis aquae stillatitiis excauatur, cogitur: testante versiculo Gutta cauat lapidem, non vi, sed saepe cadendo. Si quis miretur cur puluis in Adamantem, cum illo durior non sit, agere possit, ac agens fortior patiente esse debeat; mirari desinet, si particulam quae excauatur eandem, puluerem qui excauat, non eundem semper esse animaduertat. Nam propterea in puluerem redigitur, vt singul pulueris corpuscula suum officium faciant locumque excauandum terant. Deinde cum pulueris vis euanescit, iterum recentior & non hebetatus adhibetur. Solet enim puluis in vsum admissus duritiem amittere. Quod similiter smiri lapidi quo molliores gemmae expoliuntur & celantur, contingit. Scrupulus vnius scobis solet decem thaleris vendi. Ga naar margenoot+Adamantis cuspis si telo aut sagittae imponatur omnia arma facilime penetrat. Noui medicum familiarem qui iactabat se sigulari artificio cuspidi acus imponere facile posse adamantem, ac vnguibus quemuis Adamantem, absque alio instrumento vel materia, quam quae à corpore humano sumitur, posse in squammas specularis lapidis instar diuidere.Ga naar margenoot+ Ga naar margenoot+Vsus etiam Adamantis est in symbolis vel emblematis. In his enim illius figura innocentiam, constantiam, fortitudinem, aliasque virtutes designat. Ga naar margenoot+Adamantis figura vsi sunt Cosmus Medices magnus Hetruriae dux, Borsus dux Modenae, Regii & Ferrariae, primus Marchio Estensis, ac comes Rouigii. Fridericus Gonzaga dux Mantuae primus marchio montis Ferrati. Laurentius Medices Vrbini dux, Alphonsus Carretus Marchio Sauonae. Antonius Carraciolus aliique complures vt videre in tertio Tomo symbolorum à me Pragae editorum, licet. |
|