Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDignitas & valor Adamantis. Cap. V.DIgnitatem adamantis auget tum splendor, quo dum radios hinc inde iacit Iridem intrinseco superficierum reflexu imitatur & refert, tum materia quae fere incorruptibilis est. Praecipuè autem diuina authoritas quae pontificem hac gemma ornari, dum Sancta Sanctorum ingrederetur, voluit. Ponebatur autem supra pectus summi Sacerdotis, vbi ille talarem vestem & supra talarem humeralem induisset. A regibus olim tantum expetitus fuit, nunc à quouis fere petitur & gestatur. Nihil tamen propterea illius discessit precio, cum longè pluris quam ante aliquot annos veneat, ac in dies licet in copia haberi possit, ipsius precium crescat. Hoc enim tempore Adamas perpolitus, & absque omni vitio, si granum piperis ponderet, decem florenis aut quinque ducatis venditur. Interdum maiori, interdum minori precio, prout multi ad mercatum portantur. Solent ad pondus vendi dum iustam crassitiem habent, & sine macula sunt, ac perfectam à sculptore formam habent. Hoc est dum in superiore superficie tabulam quadratam altera parte longiorem habent, ac duas laterales tabulas superiori aequalem: Deinde tres inferiores etiam superiori aequalem, ac laterales ita pendentes, vt anguli recti hypotenusam constituant. | |
[pagina 64]
| |
Plerunque qui minus quatuor ceratiis pendent, saepe variant precium; qui plus id quod à me hic statuetur semper seruant, vsque ad 10 ceratia. Inde singuli sequentes praecedentes, vt ceratio superant, ita etiam hoc numero videlicet 1010. Nam 11 Ceratiorum Adamas valet 9590, ergo 12 Ceratiorum, valet priori numero addendo 1010, 10600 & sic deinceps, in infinitum valor augeri potest. Nunquam tamen maiorem illo qui pendebat 187½ Ceratia, cuius mentionem facit Monardes, inuentum fuisse puto. Vt autem proportio pretii statuatur & inueniatur. Primo vnius Adamantis perfecti omnibusque modis absoluti, si granum ponderet precium statuendum est, & sit exempli causa 10 vel thalerorum vel florenorum vel coronatorum, prout quis velit. Nam variat precium, vt dixi, si variauerit, poterit valor numeri mauens, etiam mutari. Nam ex 10 thaleris potest quis 10 florenos, ducatos, philippicos aut coronatos efficere, vt tabula omni precio inseruiat. Ga naar margenoot+Si quis vero velit precium illius Adamantis habere qui 2 grana pendet; quadret numerum, hoc est in se ducat, nempe bis duo sunt 4. Hunc quotientem ducat in precium vnius grani, nempe 10, habebit in quotiente 40, sic est valor 2 granorum, superet itaque 30 vnitatibus vnius grani valorem, quam differentiam voco. Iam vt trium granorum valor habeatur. Differentia praecedens augenda denario vt sit 40 illaque addenda valori 2 granorum, qui erat 40 & ita constituetur numerus 80, valor trium granorum. Huic differentiae quae est 40 iterum adde 10 & constitues 50. differentiam & numerum, qui additus 3 granorum valori nempe 8 constituet 130 valorem 4 granorum, id est vnius ceratii. Atque hoc modo augendo postremam differentiam numero denario constitues sequentem, quae addita postremo valori etiam sequentem indicabit, vt in tabula licet videre. Nam singulae differentiae vsque ad quadragesimum granum vel 10 ceratia, hoc modo, vt in tabula apparet, progrediuntur. Inter 10 & 11 Ceratium differentia est mille tantum, ne nimis excrescat precium. Deinde non per grana proceditur amplius quia negliguntur. Nam si 10 Ceratia Adamas pendet, vel 10 & 3 grana, perinde habetur. Vix enim mercatores huiusmodi excessum aestimant. Ceratiorum differentiae etiam progrediuntur per denarium numerum vt granorum: quae optime tabella ostendit. Verum si quis paulo curiosior granorum valorem scire vellet, nempe 10 Ceratiorum & trium granorum. Diuidat differentiam 1000, quae est inter 10 & 11 Ceratia, in quatuor partes actres addat 10 Ceratiorum valori nempe 750, Hac tamen cautione vt adhuc tres vnitates addantur, quia tertium granum est. Si 2 grana 10 ceratiis addendae essent duae partes nempe 500 adderentur. Si vero vnum granum, tum tres vnitates ab vna parte 250 auferendae essent, idque vt differentiae crescant, ita differentiae hae erunt 247, 500, 753, vt itaque 10 ceratiorum ac trium granorum valor habeatur adde numero 8590 qui constituit 10 ceratiorum precium 753 & habebis 9343. Hoc modo cum reliquis agendum. Simili ratione si quis precium 10 granorum cum dimidio scire velit, sumat differentiam quae est inter 10. & 11. grana nempe 120. Hanc diuidat in duas partes nempe 60. ab vna abstrahat 4 vnitates, vt differentia minor sit, quotiens ergo sit 56. quem addet valori 10. granorum 640. & fient 696. precium quaesitum, ita cum caeteris agendum. | |
[pagina 65]
| |
Tabula sequens habet columnas quatuor. In prima & secunda columna ponitur pondus adamantum: In tertia, precium, & in quarta, differentia. Prima columna ceratia habet vnum ceratium pendet 4 grana. | |
[pagina 66]
| |
[pagina 67]
| |
Ga naar margenoot+Verum si quis absque tabella memoriter precium aliquot ceratiorum, exempli gratia, decem velit scire; Redigat ceratia in grana: Deinde, quia quatuor grana ceratium faciunt, multiplicet numerum 10 per 4. erunt 40 grana. Postmodum numeret quotus sit ille numerus à primo grano, & inueniet esse trigesimum nonum, hoc est vnitate minorem proposito. Nam primus non computatur, idque necessarium & perpetuum est. Auferat itaque à proposito numero 40 vnitatem, vt maneant 39. Hunc multiplicet per 10. quia singulae differentiae augentur per denarium, & quotiens erit 390. Huic addantur 30. quae est prima differentia, & quotiens erit 420, differentia videlicet, quae sequitur proximè quaesitum numerum, auferatur ab ea 10. & exurget differentia quae praecedit quaesitum numerum nempe 410. Vt verò à primo differentiarum numero 30. vsque ad 410 habeatur omnium summa: Secundum regulam progressionis addenda simul 30. & 410, & emergent 440, quae medientur, sintque 220. ac postea multiplicentur cum 39, tot enim sunt numeri, qui per 10 augentur, & quotiens erit 8580. Huic addatur vnius grani precium, nempe 10, & ita 40 granorum precium erit 8590. Haec reguia seruit ad decem ceratia vel ad 40 grana, vlterius non, quia alia in differentiis proportio seruatur, & non amplius per grana, sed per ceratia fit progressus: deinde differentiae etiam tantum denario numero augentur, ac prima differentia statuitur mille. Si itaque, exempli causa, quaeratur precium 22. ceratiorum, quia duodecimus hic numerus est à decem ceratiis computatione facta, & singula precia per decem adiecto millenario augentur, multiplicanda 12 per 10 fiunt 120, huic addenda 1000 fiunt 1120. Haec est differentia, Sequens numerum quaesitum, ab hac aufer 10, fiunt 1110, huic adde 1000, fient 2110, media fient 1055, cum hoc numero multiplica 12, quotiens erit 12660, huic addendum 10 ceratiorum precium 8590, & emergit 21250 precium 22 ceratiorum. Regula eadem est quae superior, nisi quod primus numerus alius sit. Ga naar margenoot+Si vero iste modus computandi difficilis videtur, dabo alium vsque ad decem ceratia. Redigatur itaque ceratiorum numerus in grana. Exempli causa, quaero precium quatuor ceratiorum, fiant inde 16 grana, & ducantur illa in se, fient 256. Hunc numerum duc in precium vnius grani, nempe 10, fiunt 2560. Qui numerus secundum Linscotium est valor Adamantis; Sed fallitur is vehementer, quia hac ratione nimis augetur valor Adamantis. Hoc enim modo 20 Ceratiorum hoc est 80 granorum valeret 64000. Quamobrem ne ita excrescat precium, à trium granorum precio auferenda decem, à 4 granorum 30, & à 5 granorum 60, & sic deinceps, semper augendo differentiam numero denario vsque ad 41 granum, circa quod mutatio fit. Quia itaque à tertio grano progressio sit, addendo priori numero decem. Summa colligenda per regulam progressionis, collectaque à summa putati valoris auferenda. Verum quia 16 granorum valorem quaero, auferam ab eo numero 2, erunt 14, tot enim progressionis tantum sunt numeri, quia à tertii grani valore decem abstrahuntur, qui primus progressionis numerus est. Vnum | |
[pagina 68]
| |
enim granum 10 valet. duo grana 40. Sed tria grana 90 demptis 10, id est 80. Vt itaque postremum numerum progressionis habeam, multiplico illum per numerum excessus quo fit progressio, videlicet 10 & habebo 140. huic numero addendus primus, nempe 10 vt regula progressionis docet, & habebo 150. Huius medium multiplicabo cum 14, vel quod perinde est medietatem 14 nempe 7, cum 150 & quotiens erit 1050, qui numerus est summa omnium qui additione 10 aucti fuerunt ad 14 vsque numerum. Hic abstrahitur à putatiuo precio 2560 & remanent 1510, verum 16 granorum precium. Breuiter ita tradi potest regula. Ga naar margenoot+Exempli causa, si quaeras 16 granorum precium duc in se habes 256. Hunc quotientem duc in 10 vnius grani valorem habebis 2560, iterum abstrahe à 16 duo, habebis 14, hunc duc in differentiam progressionis 10. habebis 140. huic adde primum progressionis numerum nempe 10, & habebis 150. huius medium duc in 14 & habebis 1050, hunc abstrahe à putatiuo precio 2580 & habebis 1510 precium quaesitum. Potest haec tabella ad libitum extendi augendo numerum progressionis denario; sed frustra; quia in praecedenti tabula precium verum, quod ab hoc non differt expressum est; vt inspicienti perspicuum est. Ga naar margenoot+Hactenus precium perfecti adamantis, id est qui omni vitio caret, ac legitimam corporis habet constitutionem traditum & praesciptum est. Qui vitium habet, his regulis aestimari non debet. Nam si aliquo colore vel exiguo tinctus sit, mox illi tertia statuti in tabella precii pars auferri debet. Si nubecula aliqua, fissura granum aut pilus adsit pro quantitate illorum viciique magnitudine vel media pars vel duae, tertiae vel etiam plus auferendum est. Si non satis crassus fuerit etiamsi purus, etiam aliquid ipsius precio detrahitur. Forma enim legitima vt commodius radiet requiritur. Nec hic certa regula statui vlla potest. Examinatori enim prudenti aestimatio relinquenda est. Hoc tamen | |
[pagina 69]
| |
notandum quod adamantes non crassi & superius lati qui videntur plus ponderis habere, quam reuera illis sit, pluris paulo quam pendent aestimentur. Sed minoris quam appareant. Qui magnam tabulam habent & latera angusta dimidium tantum pondus habent. |
|