Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 60]
| |
ac alia in dominio cuiusdam reguli, in qua praestantissimi inueniuntur, sed minores caeteris qui vulgo de rupe veteri vocantur, & venum portantur in vrbem Lispor regionis Decan isti Naifes ab indigenis vocantur, & in magno sunt precio, ac vti nascuntur, ita gestari arte impoliti, sed natura politi satis solent. Alia est rupes ad fretum Tanian in Malacca quae etiam profert Adamantes qui de rupe veteri vocantur. Hi exigui quidem, sed laudati, ceterisque ponderosiores sunt. Inueniuntur in Bisnager adamantes pendentes 140 ceratia, qualem se Monardes vidisse scribit. Ga naar margenoot+A fide dignis narrat etiam se audiuisse extare vnum qui 250 ceratia ponderet, eumque esse exigui oui gallinacei magnitudine. Grandes in infima rupis aut fodinae parte, minores in superiore nascuntur. Ga naar margenoot+Exhausta fodinae superiori parte, post biennium ibidem noui enati & perfecti (quod mirum est) deprehenduntur. Crystallo nunquam innascuntur vt Plinius existimauit. Prodit Rueus adamantem vnum alium gignere, ac Dominam Heuerensem è Luxemburgorum illustri genere oriundam duos habere haereditarios adamantes, qui alios crebro producant vt eos quicumque statis temporibus intuetur σύγγενῆ, id est, congenerem sibi prolem eniti palam iudicet. Id si verum sit, non minimum est naturae miraculum ac adamanti seminarium Adamantinum & facultatem adamantificam inesse, accedente aere & vapore seu halitu extrinseco, (omni aeri insito) pro materia apta statui debet. |
|