Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt–De Adamantum generibus. Cap. II.PLinius sex ponit Adamantum genera. Indicum non in auro, sed quadam Crystalli cognatione nascentem, laterumque sexangulo leuore turbinatum in mucronem ad nucis auellanae interdum magnitudinem. Arabicum ei similem, sed minorem & in auro nascentem, vtrumque narrat incudem & malleum ita ferre, vt ferrum incudesque dissiliant, ipsis illaesis. Tertium cenchron milii magnitudine. Quartum macedonicum in philippico auro repertum, cucumis semini parem. Quintum cyprium vergentem in aereum colorem, in medicina efficacissimum. Sextum sideritidem appellat ferrei splendoris, pondere ante caeteros, sed natura dissimilem, quem vt & Cyprium ictibus frangi alioque adamante perforari posse, degeneremque esse ac tantum nominis authoritatem habere asserit. Haec genera à Plinio tradita hodie ignota sunt, cum tantum vnum genus adamantis habeatur: id videlicet quod tincturam recipit: nisi quis velit ratione loci natalis, colorisve, cum alii albicent, alii pallescant, alii nigrescant, diuersa genera constituere, vel pseudoadamantes, ad Adamantum genera referre, Qui à loco natali plerumque nomen habent. Ga naar margenoot+Tales sunt, Bohemici, Arnehmii, Anglici, Hungarici, Clabbequii & qui sunt alii; nam passim inueniuntur Inter hos, duas differentias notatu dignissimas animaduerti. Nonnulli enim hexagoni, nonnulli globosi nascuntur duritie multum differentes. Ga naar margenoot+Qui enim angulis excrescunt molliores & vix Crystallo nobiliores sunt, vt Hungarici. Qui vero globosi aut rotundi silicum instar proueniunt longe duriores sunt, ac orientalium splendorem & nitorem non inepte mentiuntur. Sed tincturam non recipiunt, vt proinde pro veris haberi nullo modo possint, ac nominis authoritate indigni videantur. Ad hos Cyprii & Macedonici referri debent. Veri siquidem in illis regionibus non reperiuntur. Orientales à locis vbi inueniuntur, distinguuntur. Alii enim de rupe veteri, alii de rupe noua nominantur, neque duritie neque colore, omnes conueniunt, omnes tamen tincturam recipiunt, quod illis proprium est, nulli aliae gemmae conueniens. Quo duriores eo meliores magisque nitent, nisi perspicuitati aliquid desit. |
|