Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijQuinam effectus à Gemmis fieri possint & qui non. Cap. XXVI.SSVperiori capite an gemmae vires habeant, nec ne; explicatum est, & nonnulli effectus qui à gemmis fieri possint vel non obiter ostensum est. Verum quia breuitas obscuritatem parere solet, ac propter multorum errores gemmis nimis magnae vires quam par sit tribuuntur necessarium videtur, paulo fusius demonstrare quinam effectus à gemmis & qui non, fieri possint. Id vt commode & distincte fiat opere precium est omnia effectuum genera quae in hoc vniuerso fiunt perpendere. Sunt autem quatuor. Ga naar margenoot+Primo genere continentur illi effectus qui perfectione vires causarum naturalium superant. Talis est igni vim calefaciendi auferre; hominem inuisibilem facere &c. Nulla enim causa naturalis efficere potest, vt ignis ardeat absque calore; vt nec aliqua, quae corpus opacum & non perspicuum aut transparens, nullo praesente impedimento inconspicuum reddat. Secundo genere continentur effectus qui etsi quidem vires naturalium causarum non excedant, tamen modum quo causae naturales ex praescripto à natura ordine vtuntur, superant. Talis fuit effectus dum ex Beata virgine natus fuit Saluator. Naturaliter enim ex muliere procreatur homo, sed non sine viriadiumento, Modus itaque generandi hic fuit non naturalis. Haec duo effectuum genera à solo Deo vel diabolo, Deo permittente, fieri possunt. Tertio genere continentur illi effectus qui vim naturalium causarum effectricem non excedunt. Sed modum tantum quo ordinarie ad efficiendum applicantur non seruant. Talis effectus est dum ex argento chymica arte fit aurum; aut dum arbor pomifera propter ramusculi piri insitionem pira fert. Hi à voluntario agente fiunt. Quarto genere continentur illi effectus qui à causis naturalib. fieri possunt; ac eo modo vt ipsis quatenus ordinarie ad agendum applicantur effectus respondeant. Tales sunt dum pluuiae à vaporibus generantur, dum glacies à sole in aquam soluitur, dum homo à masculo & foemina generatur & infiniti alii | |
[pagina 46]
| |
qui ordinarie quotidie efficiuntur. Haec quatuor genera effectuum, à gemmis effici posse nonnulli credunt authores. Nam Albertus Magnus inuisibilitatem Heliotropio & Ophtalmio attribuit, qui tamen effectus à causa nulla naturali effici potest. Idem author Heliotropium solem obscurare tradit. Qui effectus etiamsi naturaliter nubis interiectu fieri possit, tamen ab Heliotropio in aquam iniecto, id fieri non potest. Iterum alii putant iaspidem sole scorpionem ingrediente, figura scorpionis sculptum calculum curare. Item alias gemmas certis constellationibus sculptas varias facultates suscipere, talesque quae mixtis inesse possunt: sed quas gemmae tamen non haberent, nisi sculptae obseruato certo tempore essent. Quarti generis effectus à gemmis effici posse nemo vnquam dubitauit. Hi enim à forma, materia vel essentia gemmarum promanant, tales sunt exiccare, calefacere, & quicunque à materia elementali, eiusque temperie, forma, & essentia proficiscuntur. Omnia ista effectuum genera quia à suis causis fiunt, necessarium est vt dum à gemmis effici putantur, illae causae statuantur. Ga naar margenoot+Causae autem sunt quadruplices, efficiens, formalis, materialis, & finalis. Efficiens causa propriè est ad cuius esse sequitur esse alterius totaliter ab ipsa distinctum; plerumque ita vt causa sit in alio subiecto quam in quo est effectus.Ga naar margenoot+ Causa formalis & materialis extra subiectum in quo sit effectus nunquam sunt. Causa finalis propriè causa non est, sed tantum analogia, quia tantum est intentionalis non realis. Quia itaque gemmae distinctae ab effectibus suis sunt, & nunquam in gemma, ab ipsa procreatus effectus apparet, necessario gemma effectus à se geniti, efficiens causa esse debet. Causa porro efficiens alia agit ex determinatione naturae, alia ex voluntate libera. Quae agit ex determinatione naturae & incorruptibilis est, (nam aliquae sunt corruptibiles, quae deficere possunt antequam effectus fiat) aut ab extrinseco non impeditur, omnibus necessariis ad agendum positis statuto tempore sine intermissione, effectum ex se prodit. Ga naar margenoot+Quae agit ex voluntate libera, vt Dei, diaboli vel animantis omnibus necessariis praesentibus, & nullo interposito impedimento, nihilominus potest actionem suspendere, ita vt positis omnibus requisitis, effectus non ponatur necessario. Si itaque gemmae causae efficientes sint. vel naturales erunt, id est agentes ex determinatione naturae, vel agentes ex voluntate libera. Verum quia voluntatem nullam habent, sequitur esse efficientes causas naturales, & ex ordinaria naturae determinatione, & praeterea effectus ab iis productos etiam esse naturales, non supranaturales. Ga naar margenoot+Quia caussa naturalis, non nisi naturales effectus producere potest. Propterea quod omnis causa efficiens in se perfectionem effectus producendi vel virtute vel formaliter continere debet. Is effectus si praeternaturalis ponatur, eiusque perfectionem in se causa aliqua continebat, illa non naturalis, sed praeternaturalis erat. Cum illae supranaturales dicuntur quae effectus supranaturales producunt. Quia itaque eadem causa respectu eiusdem effectus & naturalis (qualem esse posui) & non naturalis esse non potest: manifestum & clarum est à gemmis, quae tantum causae naturales sunt supranaturales effectus produci non posse ac ob id | |
[pagina 47]
| |
cunque ab illis effici supranaturales putantur, aut per ipsas fiunt non ab ipsis, sed ab efficiente libero, Deo videlicet vel diabolo fieri. Homo siquidem supra naturam nihil efficere, nisi Dei vel diaboli ope potest, licet instrumentum interdum sit, vt miri aliquid fiat.Ga naar margenoot+ Dum videlicet applicat efficienti naturali materias, quas natura nunquam aut rarissimè iungit. Hoc enim modo efficit, vt natura etiam producat id quod nunquam aut rarissimè sola produceret: quemadmodum arbores quae diuersi generis fructus propter insitionem quam homo facit ferunt, ostendunt. Ga naar margenoot+Deo omnes illi effectus praeternaturales, qui per gemmas aut lapides fiunt asscribi possunt, qui referuntur ad manifestandam ipsius sapientiam, potentiam & reliqua quae illi vt Deo asscribenda sunt, vt hac ratione cultus ipsi debitus in animis hominum excitetur. Ita aquae effluxio ex petra & lapide sicco in deserto, tanquam supranaturalis effectus Deum habuit autorem & causam efficientem ad manifestandam ipsius potentiam & confirmandos homines in vero cultu & religione. Ga naar margenoot+Sic etiam per adamantem quem summus sacerdos in pectore gestabat, potentiam & iram suam Deus, mutando illius colorem significabat, quae certè coloris mutatio à naturali nulla causa fieri potuit, vt postea apparebit, vbi naturalis causae notionem docebo. Ga naar margenoot+E contra diabolo tanquam causa efficienti omnes illi effectus tribuendi sunt, qui prudentia vera iudicari possunt, ad vanitatem, peccatum, idolatriam, lucrum, vel alias res obtinendas, quę à Deo solo petendae sunt pertinere. Diabolus n. per gemmam facit & dat, quod à Deo solo dari vel fieri debet, idque vt paulatim hominum mentes à Deo auocet, & si non ipse saltem vilis creatura colatur, effectus obtinendi gratia, Deoque hac ratione debitus cultus minuatur & auferatur. Deinde vt hoc modo ille facile tanquam per gradus hominem ad maleficam ducat magiam. Dum enim quis huiusmodi effectus miratur & gemmis inesse putat, etiam figuris, verbis, aliisque nugis inesse credit, ac earum viribus mirifica & supranaturana effici demonibusque imperari posse autumat. Ga naar margenoot+Quod dum animaduertit satan, facile orationibus se cogi ad seruitia posse simulat, & vocatus imperio paret, miraque si cum illo pactum ineatur, promittit: idque solum vt decipiat credulum & irretitum illaqueet, suumque faciat. Nam promissa non solum non seruat, sed dominum suum de salute gratiaque & misericordia diuina desperantem facit, ac ad neces aliorum hominum & maleficia, etiam verberibus cogit, illique imperat, & ad iudicia tractum contra omnia promissa & pacta deserit, ac fori secularis iudicio crematum, gehennae perpetuo igne cruciat. Ga naar margenoot+Hic finis (si aeternitas finis) societatis aut imperi est. Verum non solum praedictis modis per gemmas spiritus nequam mira operatur, sed etiam naturalia & verisimilia, vt prudentiores decipiat. Ga naar margenoot+Quod facit duplici modo. Primo si quis gemmam superstitiose certis ceremoniis adhibitis habeat, gestet, aut annulo includi curet. Siue illa Deo tantum debeantur (quod peius est) siue nihil ad rem spectare videantur. Ga naar margenoot+Huiusmodi ceremoniae Turcoidi adhibentur quem putant aliqui casuri hominis casum in se suscipere, si dono data fuerit: nam aliàs nihil efficere posse credunt. Secundo modo dum quis causas ex se insufficientes animo tali quis applicat, vt daemonis auxilium spectet aut desideret. Primo dicto modo, licet diaboli auxilium neque expectetur neque desideretur; tamen | |
[pagina 48]
| |
demon facile per gemmam operatur, vt doceat gemmis confidere & vt dixi supra tanquam per gradus ad magiam maleficam hominis mentem ducat. Ga naar margenoot+Primus gradus magiae est, dum naturale quid fit adhibitis mediis inconsuetis, & quae nihil ad rem facere possunt. Vt cum quis leporis capturam prohibet, inuerso lapide aliquo qui in via iacet. Secundus gradus dum naturale quid fit adhibitis iis quae tantum ad honorem diuinum spectant aut sacra sunt. Vt dum quis sacrificante sacerdote crucem ex ligno fabricat ad febres sanandas. Hic enim superstitio grauis committitur, nisi quis diaboli opem detestetur, & precibus à Deo iuuari (non confidens figurae materiae vel tempori) petat. Ga naar margenoot+Nam omnes circunstantiae & ritus ab Ecclesia Catholica non permissae; rebusque ad effectus obtinendos adhibitae superstitionem faciunt. Quae si effectum pariat contra consuetum naturae ordinem Satanam habet causam efficientem. Tertius dum quis supranaturale quid facit adhibitis orationibus piis aut rebus sacris, sed adiunctis ceremoniis quae nihil ad rem faciunt & ab ecclesia non sunt approbatae. Quartus dum quis naturale aut supernaturale opus efficit, expectans vel desiderans tacite demonis auxilium. Quintus dum quis expresse ipsius auxilium petit. Sextus dum quis cum illo paciscitur & se illi deuouet. Deumque ac omnes creaturas abiurat qui certe gradus scopus est diaboli, ad quem per gradus praedictos paulatim peruenitur. Sed non solum vt hactenus ostensum est supra naturales effectus à gemmis fieri non possunt naturaliter: verum etiam multi naturales. Quia vt naturaliter à causa naturali efficiente propria & propinqua effectus naturalis producatur, multae conditiones necessariae requiruntur. Prima est conditio. Vt subiectum aliquod sit praesens quod effectum ab efficiente productum recipiat.Ga naar margenoot+ Secunda vt certa latitudo distantiae sit inter efficiens & subiectum ex quo effectus est producendus, ita vt extra illam distantiam non possit effectum producere, quemadmodum neque sol regiones circa arcticum polum sitas ita calefacere potest, dum in tropico Australi haeret sicut facit dum circa cancri tropicum versatur. Tertia conditio est vt spatium inter causam & effectum sit plenum .i. continuum: non solum quia vacuum non datur: Sed quia res naturales plenitudinem vel coniunctionem immediatam inter se requirunt, vt in se mutuo agant & sic perfectionem consequantur. Nam quae mediate in subiectum agunt, tantum sunt causae per accidens non efficientes. Agentia siquidem duplicia sunt, alia mediata, alia immediata.Ga naar margenoot+ Immediata rursus duplicia; alia immediata, immediatione virtutis; quae nempe producunt effectum virtute sibi naturaliter ingenita, quomodo ignis respectu caloris quem producit est agens immediatum: Alia sunt immediata, immediatione suppositi; illa nempe inter quae & effectum nullum intercedit aliud agens, cui vim suam communicent. Quarta conditio est, quod causa efficiens, seu agens immediatum immediatione suppositi, non possit agere in subiectum ab ipso per medium corpus dissitum siue distans. Distare autem inter se dicuntur, inter quae medium est corpus extensum, ita vt à neutro eorum penetretur. Et ratio est quia si ageret, | |
[pagina 49]
| |
agentia absque continuatione & plenitudine agerent, quod est absurdum. Si itaque inter causam & subiectum corpus aliquot medium sit, id debet suscipere virtutem agentis, vel sinere vt virtus permeet ad subiectum. Ita aer medius inter solem & terram lumen solis transmittit, vt terram illuminet, calefaciat, & fructus producat. Corpus vero opacum impedit, ne lux permeet. Corpus medium interiectum virtute agentis in se recepta alterari posse est necesse: Sed illam virtutem non oportet semper & omnino esse eandem, qua subiectum proxime ad effectum producendum immutatur, Quia neque sol cum calorem in terra excitat, illum prius aeri imprimit, vt media aeris regio frigida ostendit. Nec similem etiam necesse est virtutem esse prorsus ei, quem agens ipsum impressum continet. Sed potestate imitari debet vtramque, & talis esse praeterea, quae veluti actio agentis in subiecto extrinseco existens, pręsentiam agentis desideret: & quanto eidem est propior, tanto sit perfectior, & quanto longius distat, tanto imperfectior, & quae in parte remotiori medii existit producatur virtute quidem existente in parte proxima. Sed dependente ab ea quae est in agente, & hinc effici, vt quo longius ab agente virtus in medium diffunditur tanto perfectione imminuatur. Quinta conditio est vt medium quod inter causam & subiectum est, sit apte dispositum ad recipiendam virtutem agentis. Nam si non fuerit, reliquis omnibus positis effectus vniuersaliter sequi non potest. Ga naar margenoot+Conditiones causae efficientis explicaui: nunc regulae ostendendae sunt quibus sciri possit num causa aliqua sit vera causa illius vel istius effectus, vel non sit. Nam saepe quae causae non sunt, causae putantur. Vt itaque causa aliqua sit naturalis istius vel istius effectus. Primo talis esse debet cui non repugnet, vt talis est habere perfectionem effectus vel virtute vel formaliter. Secundo necesse est ipsa inter certos alicuius spacii limites praesente & reliquis quae ad agendum sunt necessaria positis, nulloque intercedente impedimento sequi effectum tempore statuto & pro effectus exigentia debito variari, prout intra spacii limites adhibetur ad ipsum producendum propinquius vel remotius. Tertio, vt applicata ab iis qui de superstitione minime sunt suspecti eandem vim semper habeat. Quarto vt ipsa sublata caeteris omnibus etiam positis, effectus non sequatur. Omnes itaque effectus siue motus rerum quorum causae sufficientes ex rebus naturalibus applicatis per regulas iam positas assignari à viris doctis & in rerum naturalium cognitione versatis nequeunt, proueniunt ab agente occulto, quod est diuinum vel diabolicum, vt paulo ante explicaui. Regulae autem iudicandi id quod causa putatur causam non esse, hae sunt. Prima si constet effectum nunquam sequi causam vel sequi per accidens, quod simul iungitur. Secunda si prudentes qui rerum vsum habent supposito omni affectu ordinato negent quod putatur causa esse causam. Tertia si comparatione rei facta cum aliis causis quae notae sunt, modus | |
[pagina 50]
| |
inuoluatur applicandi nimium discrepans vel qui merito possit cogitari esse voluntarius. Quarta cum res cum effectu nullam habet affinitatem, qualis rebus quae vim habent procreandi cum suis effectibus intercedit. Inde enim infertur quod nec virtute nec formaliter effectum contineat. Vt cum arbor dicitur producere bouem, virtute continet vermem & formaliter malum, sed nunquam bouem. Quinta quando nunquam separatim res effectum producit, sed cum coniunctione aliorum quae vim habent producendi effectum. Sexta quando constat rem aliquam ob aliquem finem esse institutam quo non pertinet effectus. Septima si effectus à causa iisdem conditionibus existentibus nunquam amplius euenit. Hae regulae facile detegunt falsam causam à vera, ac saepe causam aliam alicuius effectus esse quam quae putetur, & quae naturalis putatur saepe occultam esse, diuinam nempe vel diabolicam ostendunt. Sed antequam haec omnia tanquam generalia ad gemmas & lapides referantur, operepretium est prius scire, effectus aliquos proprie, alios improprie esse. Ga naar margenoot+Effectus proprie est id quod qua ratione à causa procedit est vera res & non motus aliquis rei, proinde ante ens non erat, vt ignis in ligno, & sic effectus à causa productiua fit. Improprie effectus, dicitur motus entis, secundum quem ens aliter se habet quam prius, tamen non producitur de nouo, vt motus localis in lapide prius quiescente, cuius causa non productiua vocatur, nam causa motus reuera fuit prius in lapide. Ga naar margenoot+Effectus improprie dictus siue motus rei duplex est, alter realis alter intentionalis. Ga naar margenoot+Realis est rei motus quidam se habendi in ordine ad alterum qui ordo conuenit rei citra cognitionem, id est non vt res est in cognoscente obiectiue. Ga naar margenoot+Intentionalis effectus est qui non conuenit rei nisi quatenus est obiectum cognoscentis siue repraesentantis. Realis motus iterum duplex. Permanens & fluens seu successiuus. Permanens est figura, vbi, situs, habitus, raritas, densitas, relationes aliaque vt esse simile aequale &c. fluuens, ipsa quae permanent continet, sed quatenus illa res fluentes afficiunt. Deinde motus localis vt actio, passio & similia. Ga naar margenoot+Effectus naturales rursus, alii sunt materiales, alii spirituales seu immateriales, qui vi causarum naturalium immediate produci non possunt. Quia causarum naturalium vis & efficientia subiectum praesens in quod agat, immediatè desiderat. & materiae concursu astricta tenetur in rebus vel materialibus effectibus producendis, vt superius in prima conditione effectuum ostendi. Immateriales autem effectus seu spirituales sine concursu vllo subiecti vel ex potentia tantum auimae rationalis producuntur. Hinc fit gemmas vel lapides dum causae naturales & materiales effectuum statuuntur in actus intellectus, voluntatis, habitus, scientiarum, virtutum, & vitiorum propensiones quae parti rationali animae ingenerantur nihil efficere, vt nec in alias res spirituales, impressionem immediatam facere posse. Proinde eloquentiam castitatem liberalitatem, affabilitatem, pietatem, diuitias, honores, fauores &c. dare | |
[pagina 51]
| |
vel tribuere alicui non possunt. Mediatam tamen impressionem facere possunt sed non ita vt libertas hominis circa obiectum tollatur. Mediatam faciunt dum spiritus recreando corroborant, ac id postea roboratum, alios in corpore affectus producit, vt considentiam, magnanimitatem, audaciam, similiaque quae corporis constitutionem sequuntur. Quod autem corporis constitutionem animi mores sequantur, peculiari docet Galenus tractatu, quem consulere lector potest. Gemmas vero aut lapides dum corpori applicantur aliquid in ipso efficere posse experientia multorum ita approbatum est, vt temerarius videatur (licet ratio non semper assequi causam valeat) qui id negare audet. Probat id corneolus, haematites, & Iaspis qui omnes sanguinem sistunt appositi. Quem effectum nemo frigiditati illorum asscribere potest, quod alii lapides aeque frigidi id non faciant. Ga naar margenoot+Putant aliqui virtutem quandam occultam lapidibus inesse actione astrorum impressam. Sed non est necesse, meo iudicio, ad astra recurrere, cum formae proprietas occultas vires habeat sibi diuina ordinatione impressas, quas semper vbi nullum impedimentum praesto est, ordinariè tanquam è sinu ad hominis & animantium vtilitatem depromit. Hoc tamen imprimis obseruandum, multas vires falso asscribi gemmis quas nec habent nec habere possunt. Effectum impropriè dictum paulo ante à caussa non productiua effici diximus. Vt vero ille in realem & intentionalem diuiditur ita & causa, quia quot genera effectuum, tot causarum.Ga naar margenoot+ Causa itaque non productiua alia realis alia intentionalis. Realis multiplex est. Sed illa tantum huic tractatui conuenit, qua res mouentur loco; Quae vel in animalibus est & animalis vocatur, vel in ceteris rebus omnibus ac naturalis vocatur, & ad locum vnum astringitur, sequiturque naturae determinationem, tanquam principium mouens, cum è contra animalis ad locum certum non astringatur & sequatur cognitionem, tanquam mouendi principium. Propterea quaecumque res naturales naturaliter impelluntur in varias partes indeterminatè, non possunt citra vim extrinsecam impellentis moueri. Quae si aperta non est habet motorem spiritualem & ocultum Deum vel diabolum. Propterea motus quo annulus turcoidem habens & ex filo perpendiculari pendens horas ad vitri latera pulsus indicat: si propter tenentis manum (quod puto) non fiat, Daemonis opera perficitur. De causa non productiua intentionali, eiusque effectu, qui nihil aliud est quam res qua ratione est obiectum repraesentantis vel cognoscentis; ita vt ratio formalis eius in hoc posita sit, vt obiiciatur cognoscenti, nihil dicemus; quia gemmae cum animantia non sint & cognitionem nullam habeant, huiusmodi effectus efficere non possunt. Ga naar margenoot+Ex praescriptis itaque colligi facile potest gemmas & lapides dum naturales tantum vt ante ostendi suorum effectuum causae sint, ac effectus ob id necessario etiam tantum naturales sint; eosdem semper esse reales, nunquam intentionales. Deinde plerumque esse materiales, raro spirituales, & tum tantum cum per medium aliquod efficiuntur, quod verius causa quam gemma ipsa statui potest. Exempli causa, si corneolus, iaspis, aut haematites ab eo qui continum sanguinis profluuium passus fuerit & propterea pusillanimus & debilis redditus sit gestetur, & sanguis | |
[pagina 52]
| |
sistatur: potest propter sanguinis retentionem, cor ita corroborari ac temperies viri restitui vt loco pusillanimitatis, magnanimitatem acquirat, virtutem immaterialem: sed quae à materia tamen videlicet sanguine dependeat, vt omnis animi habitus & intelligendi actus. Sed, vt dixi, impropriè huiusmodi effectus qui propiorem habent aliam causam, nempe copiam sanguinis & spirituum, à gemmis effici dicuntur. Ga naar margenoot+Sapientiam vero, eloquentiam, prudentiam, comitatem, memoriam, aliasque virtutes & intellectus habitus à gemmis effici & produci, vt hactenus creditum fuit, longe est absurdius. Cum hae neque ab humoribus, neque spiritibus, vt ira, pusillanimitas, verecundia & timor proueniant: Sed à rationalis animae parte rerumque vsu & consuetudine, quae habitum induxit. Ga naar margenoot+Res vero externas quae neque à corpore, neque ab anima ortus sui initium habent, vt diuitiae, principum fauor, paupertas, fortuna in peregrinatione, immunitas à periculis, & similia in hominis corpus transferre gemmas tanquam verae harum causae sint efficientes: mirum est quomodo hominib. persuaderi potuerit. Praesertim cum res materiales non sint, & opinione potius res quam re vera. Diuitiae n. fortuna, paupertas, fauor, licet res sibi habeant subiectas circa quas ita dicuntur: nihil tamen aliud sunt, quam relata quae ratione alterius, quid videntur esse. Diuitiae sanè ratione paupertatis tales dicuntur vt fortuna ratione infortunii talis dicitur. Dixi ante primam conditionem causae naturalis esse, vt subiectum sit praesens, quod effectum suscipiat. Hic certè nullum est, cum diuitiae & fortuna, vt relata omnia nihil sint: nisi forte ex homine aurum aut pecuniam gignat gemma, quod tamen nemo asseret. Sed si gigneret neque sic diuitias produceret, cum aurum à diuitiis distinguatur. Si animum hominis regere dicas gemmam, vt is studiosè diuitias querat, & comparet, iam per subiectum voluntarium causam naturalem agere statues, & sic per medium quod potest impedire effectum, idque absurdè: quia sic à voluntate, non à gemma, dependebit effectus, falso ergo si fiat effectus gemmae tribuatur. Sed praeter praedicta mirum est quod aliqui scribant gemmis Deum reddi gestantib. propitium, ac iisdem daemones fugari. Id si verum esset, non ille Deus qui est, esset: sed gemma quae in illum ageret eiusque voluntatem flecteret. Ga naar margenoot+Sed quonam deuenit humana stultitia quae corpus inanime in Deum liberrimum, ac nullius potestati subiectum, imperium habere & in eum quid efficere, qui omnium rerum causa est credit? Quonam etiam humana nequitia, quae saepe contra conscientiam propter auaritiam gemmis diuinas asscribit facultates, vt immenso precio diuendi possint? Diuitias sanitatem Deique & Principum fauorem, quia nemo est, qui non exoptet, propterea non mirum ab imperitissimis facile credi gemmis huiusmodi admirabiles virtutes inesse easque tanquam felicitatis authores coli ac caro precio coemi. Sed haec praestare & efficere non posse gemmas peritiores & vel parum docti ac naturali iudicio praediti facile intelligere possunt. Nullus itaque effectus naturalis, qui connectionem cum sua causa non habet ab illa effici potest. Ex praedictis etiam regulis facile colligi potest geminas gestatas causas productiuas nunquam esse posse, id est nunquam effectum producere posse, qui ens sit, quod ante non fuerat, nisi subiectum at- | |
[pagina 53]
| |
tingant, & aliud afficiens accedat, vt illae potius materialis causae rationem obtineant. Vt dum ex calcedonio & ferro excitatur ignis: Hic enim motus siue voluntarius, siue casu adhibitus ex calcedonio & ferro tanquam materiis producit ignem, quem gemma quiescens nunquam produceret, & multo minus si subiectum non attingeret ex quo effectus esset producendus. Non solum quia gemmae formaliter vel virtute nullum effectum propriè in se continent, sed quia etiamsi continerent, tanquam res quiescentes & mortuae, in subiectum distans & quod non attingunt, nihil efficere possunt, vt docet secunda conditio. Ga naar margenoot+Quicquid itaque efficiunt gemmae tanquam causae non productiuae id faciunt, ac effectus tantum impropriè dictos producunt. Si intus sumantur ab homine, materiales causae redduntur suorum effectuum, & causa efficiens fit calor natiuus. Gemmas vero à causis agentibus, quae reales non sunt aliquid pati posse, vt Smaragdum ab actu adulterii & Turcoidem à casu, non quatenus concutitur, sed quatenus nocere casus potuit gestanti, disrumpi; plus quam absurdum est. Fortassis à nimia calefactione quae coitu excitatur excalefacta gemma, subitoque hiemali tempore frigori exposita rumpi posset. Sed hoc propter adulterium non fit. Turcois quia mollis, propter annuli concussionem à casu rumpi posset. Sed haec ruptura non fit vt homo à casu illaesus permaneat, sed à concussione. Quod si huiusmodi effectus à praedictis gemmis fieri videantur, vel propter allatas causas, vel propter occultam efficientem fiunt. Ga naar margenoot+Sed putantur gemmae propter figuras certis temporibus illis inculptas, situm, aut propter hominis gestantis imaginationem & sympathiam mira saepe efficere. De his etiam ne quid desit dicendum. Ga naar margenoot+Quod ad figuram attinet, illa est terminus quantitatis finitae secundum superficiem externam & diuidi potest multipliciter. Primò ratione dimensionis secundum quam alia plana, alia incisa. Secundò ratione materia cum alia ex iaspide, alia ex corallo sit, &c. Tertio ratione temporis quo fit. Quartò ratione significationis. Quintò ratione similitudinis. Sexto ratione qua figura est. Ratione dimensionis facultas nulla agendi in figura est, quia quantitas, neque vt quantitas est vim agendi habet, aliàs omne quantum haberet, neque ratione specierum in quas quantitas per se diuiditur, sic enim futurum esset, vt ugendi virtus essentialiter de speciebus quantitatis diceretur quod vel hinc falsum esse dignoscitur, quod nullius praedicamenti differentiae essentiales quibus contrahitur, de speciebus alterius possint essentialiter praedicari. Ratione materiae figura vim immutandi per accidens consequitur eam scilicet quam materia ipsa habet, quia cum materia figura idem est & absurdè illi ascribitur effectus, qui ab illa non vt figura, sed quia à tali materia facta est, prouenit. Ratione temporis quo conflata est vim habere non potest, cum tempus ens reale non sit propriè, ac non ens, ens producere non possit. Quod si tempus ad hibeatur propter certum coeli aspectum qui concurrit ad destinatum temporis punctum, quasi ille vim suam impertiret gemmae; incertum quid & hactenus nulla demonstratione ostensum neque experientia approbatum creditur. Aspectus n. & celestia si quid agant in materias, non propter figuram, quae artificialis | |
[pagina 54]
| |
est, & à natura non agnoscitur: Sed propter materiae essentiam, suas illi vires imprimunt, idque semper; cum figurata vel non figurata aeque apta sit ad vires quas caelestia corpora illis infundere possunt suscipiendas. Ratione significationis figura vim aliquam efficiendi habet, sed illa intentionalis est neque gemmae aut materiae asscribenda est. Agit autem figura, dum obiecta intellectui, mouere potest voluntatem & appetitum & ratione huius facultatem motricem ad mouendum impellere lege quadam subordinationis qua facultates hę inter se nectuntur. Hoc modo figura lasciua, luxuriam excitare potest. Ratione similitudinis figura etiam agere potest, quatenus mouet appetitum & voluntatem, propter id quod intellectui repraesentat. Sed hac ratione gemma vel materia ex qua constat figura, non est causa effectus neque aliquid ad effectum facit, quia similitudo, quae mouet sensum animalis, idem in quauis materia facere potest. Figura autem sola absque aliis circumstantiis considerata quatenus figura est, nihil prorsus efficere potest. Quia figurae non inest, perfectio effectus formaliter vel virtute. Deinde figura per se solo motu locali perficitur, qui philosophorum sententia producendi virtutem nullam habet. Deinde nunquam experientia visum fuit, motum aliquem non posse alteri asscribi quam figurae, proinde potentiam mouendi nullam habere figuram certissimum videtur. Praeterea figura siue sit Geometrica vt circulus vel triangulus siue character alicui planetae aut spiritui dicatus, siue actum aliquem humanum referat, aut figuram alicuius substantiae, duntaxat qualitas quaedam ipsius quantitatis est ac nunquam actionis principium neque conprincipium in motu locali, qui per alterationem fit, esse potest. Ga naar margenoot+Quod ad situm attinet gemmarum, siue illae in auro, argento aut alia materia includantur, siue ad certas plagas mundi accommodentur, nihil situs iuuare ad gemmae vires augendas potest naturaliter; quia propriè situs ens reale non est, & tantum ratione alterius, aliquid esse videtur, vt relata omnia. Si materia cui imponitur gemma aliquid efficere naturaliter potest, vim gemmae naturalem augere potest. Sed tum situs quoad situs nihil oparatur. Ga naar margenoot+Quod ad imaginationem attinet, multi putant & credunt gemmas vires per se solas non habere: Sed si effectus aliqui ab illis fieri videantur, ab imaginatione gestantis effici. Sed notandum imaginationem, vt imaginatio est formaliter immediatam vim siue mouendi siue producendi habere nullam aliam quam est actus imaginationis. Quia causa debet virtute aut formaliter perfectionem affectus continere. Imaginatio autem perfectionem obiecti repraesentatiue tantum imitatur. Deinde imaginatio vt talis est, id est qua ratione substantiis corporeis, & mutationi obnoxiis conuenit, nec mouendi nec producendi virtute immediata est praedita. Quia ipsa remota & aliis positis, non propterea impeditur effectus. Nam vis eorum effectuum qui imaginationi tribuuntur residet in qualitatibus complexionalibus quae imaginationi subordinantur. Quia effectus quicunque imaginationi verè tribui pussunt vel comple- | |
[pagina 55]
| |
xionales sunt, vel complexionem veluti dispositionem quandam sequuntur. Imaginatio illa quam vehemens appetitus sequitur, vim habet producendi & mouendi mediatam, subordinatione quadam spirituum & humorum, exquibus corpus conflatur, facultatis item motricis, quae animali est ingenita. Non potest tamen illa excedere vires spirituum humorum & virtutis motricis. Interdum, sed admodum raro potest accedere virtus aliqua occulta, cuius applicatio, imaginationi est subiecta. Ga naar margenoot+Vt itaque imaginatio proprium corpus non nisi dictis modis alterare potest, ita neque alienum quod non alterat nisi qua ratione spiritus animales, aliqua qualitate imbutos aut infectos, fumosve venenosos à corpore pellit in corpus alterius. Nam virtus mediata imaginationis, maior esse non potest, quam quae est spirituum & humorum & virtutis motiuae, quae ab anima regitur. Si itaque gemma beneficio imaginationis aut adiuuante imaginatione effectum putatur produxisse, qui dictis modis fieri ab imaginatione non potest, credendum eum cacodaemonis ope fuisse productum. Ga naar margenoot+Sed putant aliqui gemmas aut figuras vel characteres illis insculptos sympathiam habere cum reb. non nullis inferioribus vel superioribus, astris nempe vel aspectibus atque hac ratione mira interdum & quae praeter rationem videntur, efficere. Sympathiam istam contingere existimant propter similitudinem quam habent inferiores figurae & characteres naturales vel artificiales cum superioribus & caelestibus. Sed falluntur: quia caelestia corpora neque figuras neque characteres habent, neque etiam similitudinem aliquam cum figuris aut characterib. inferioribus siue illae naturaliter casu, aut artificio rebus insint. Nam etsi leonis, anguis, vrsae, cancri, piscium, capricorni aut alterius rei figura, in coelo ab Astronomis statuatur non id fit quod reuera ibi huiusmodi animalium aliqua figura aut similitudo sit: sed tantum quia illis placuit, astris tale nomen docendi causa tribuere. Quod vrsae sidus demonstrat, id enim aliquibus currus nominatur: An autem simiutudinem habeat currus cum vrsa iudicent prudentes. Fictitiae res sunt figurae caelestes & nulla entia realia, ac propterea nihil agere aut cum rebus inferiorib. conuenientiam nullam habere possunt. Quia tamen harum opinionum autores inferiores figuras seu characteres sympathiam cum corporibus coelestib. aut earum fictitiis figuris habere, ac ita propter similitudinem & conuenientiam, vt dixi, admirabiles vires ab astris accipere, easque deinde circa obiecta idonea exercere existimant. Explicandum est quidnam sympathia, cui tanquam causae multi multa tribuunt, sit. Ga naar margenoot+Sympathia & eius contrarium antipathia non aliud significant quam rerum naturalium vires propriasque affectiones cum tali respectu, vt comparando vnius perfectionem cum alterius, intelligantur, aut repugnare aut consentire inter se. Perfectio rerum duplex altera essentialis, accidentalis altera. Haec rursus quadruplex. Vna est potentia rei naturalis: Altera operatio: Tertia modus certus se habendi ex natura rei debitus, vt situs est: Quarta effectus qui rei extra ipsum, in supposito distincto debetur. Vt perfectio diuiditur ita sympathia & antipathia rerum. Essentialis ex accidentali tanquam à signo colligitur, nec ad propositum facit, itaque de accidentali tantum agendum. | |
[pagina 56]
| |
Ga naar margenoot+Sympathia itaque (vt illam describamus) est consensio rerum secundum accidentia propria, operationes & effectus qua sibi mutuo suppetias ferunt ad perfectiones debitas obtinendas. Ga naar margenoot+Antipathia vero est repugnantia inter affectiones proprias, operationes & effectus rerum, talis qua sibi mutuo impedimento sunt ad debitas perfectiones accidentales consequendas. Sic inter ignem & aquam est antipathia, inter ignem & aerem sympathia. Putare autem inter res naturales talem esse sympathiam, vt opportune applicatae possint effectus supranaturales efficere, aut opinari sidera cum homine aut figuris ab eo factis sympathiam habere, absurdum est. Quia si vim aliquam in rebus efficiendis obtineant sympathia aut antipathia ea ad causam aliquam debet reuocari; & cum non possit reduci in materiam aut formam; quippe antipathia & sympathia rerum non concurrunt ad efficiendas res constituendo & explendo ipsas sicut partes, nec etiam ad finem, cum finis causa tantum sit intentionalis: Sequitur cum causae tantum quatuor sint, vim quam antipathia & sympathia habent in effectione rerum, ad efficientem causam pertinere. Sed quia ex definitione sympathiae & antipathiae, colligitur duo contineri nomine vtriusque nimirum perfectiones rerum naturales: deinde respectum quendam secundum quem inter se repugnant & conueniunt: ratione huius respectus nullam vim agendi participant. Quia relatio siue realis siue rationis, quatenus relatio est, agendi vicaret. Quod si sympathia vel antipathia pro fundamento huius respectus accipiantur, possunt esse conditio necessario requisita vt res in se mutuo agant. Sed ita non sunt causae: ac proinde falsum est ex astris posse communicari virtutem gemmis vel lapidibus vt effectus pariant contra communem naturae ordinem, & quorum ratio verisimilis nulla à prudentibus dari potest. Coelum & astra tanquam causae communes & vniuersales regunt quidem ista inferiora ac vires per radios & calorem rebus immittunt: sed effectus qui inde proueniunt semper inde proueniunt, nec propter figuram aut characterem promouentur aut impediuntur. Qui autem inde proueniunt facile experientia deprehenduntur, nec contra naturam aut rationem esse deprehenduntur, etiamsi ratio fortassis intelligi non possit. Sic coeli plaga septentrionalis ferrum magnete tactum & in aequilibrio positum ad se respicere cogit semper, etiamsi ratio cur id fiat ignota, aut inuentu difficillima sit facile quidem perspicitur, inter coeli plagam & magnetem sympathiam esse ac propter sympathiam motum fieri, verum causa cur fiat ignoratur. Hactenus satis tum hoc tum praecedenti capite me ostendisse arbitror, quinam effectus à gemmis vel lapidibus fieri possint & qui non possint. Deprehenduntur sane omnes illi effectus qui à materia, forma vel accidentibus rerum corporearum fieri possunt, etiam à gemmis vel lapidibus fieri posse, quales sunt calefacere, humectare, siccare, refrigerare, attenuare, incrassare, emollire, indurare, exedere, obstruere, & qui ex illis proueniunt. Ac praeterea etiam omnes illi qui à rebus inanimatis fieri possunt, licet ratio quomodo fiant, ignoretur, praesertim si experientia approbentur. Id est, semper fiant & nulla alia res praesens sit, in quam causa effectus coniici possit, & deinde contra naturam non | |
[pagina 57]
| |
sit effectum à gemma vel lapide fieri. Nunc singularum gemmarum & lapidum Historiae describendae sunt. |
|