Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijAn Gemmae vires & facultates habeant. CAP. XXV.MVlti inepte existimant gemmas nullas prorsus habere vires; alii illis tantum elementales facuitates concedunt, vt calefaciendi, refrigerandi, humectandi, siccandi, astringendi, indurandi, extenuandi, incrassandi, obstruendi, aperiendi, exedendi & similes, quae ex iis sequuntur, atque à materiae constitutione & temperamento proueniunt. Alii rursus peculiares quasdam facultates à forma ac essentia manantes singulis tribuunt gemmis, persuasi magnetis exemplo, qui ferro vniri ac ad terrae plagas suas accommodare cupit. Alii supranaturales vires & facultates gemmas habere volunt à coelo, quae neque materiae, neque formae asscribi possunt. Nullas prorsus habere gemmas & lapides vires insanum est affirmare, & contra omnem experientiam, ac propterea longiorem confutationem non meretur. Ga naar margenoot+Habere autem ab elementis, materia & essentia, seu forma vires, non solum magnes & succinum; Sed hematites, Iaspis, aliique lapides experientia certissima conuincunt. De supranaturalibus virtutibus maior est difficultas. Ga naar margenoot+Complures enim sunt qui habere negent, supranaturales voco non solum eas quae ab ordinariis naturae instrumentis fieri non possunt, vt inuisibilem aliquem facere, (quae facultas ophthalmio) aut solem obscurare (quae Heliotropio tribuitur) sed eas omnes quas natura ignorat aut quae à rebus inanimatis fieri non possunt, absque rerum animatarum consensu, aut ope. Tales sunt, eloquentem, pauperem, acceptum omnibus, diuitem, fortunatum, tutum & securum aliquem facere. Alii è contra huismodi vires à gemmis effici approbante id experientia existimant. Ac praecipue exemplo Adamantis quem pontifex sancta, sanctorum ingrediens gestabat in pectore ac colorem aereum, si Iudaei contra Deum peccarant in nigrum conuertebat. Item Smaragdi; qui adulteria prodit, & Turcoidis quae casus pericula excipit. Ga naar margenoot+Sed vt meam sententiam adferam per gemmas saepe admiranda facta fuisse non nego: à gemmis tamen tanquam mixtis naruralib. non nisi naturalia effici posse assero. Si supernaturale quid per gemmas aut lapides fiat, aut naturale, quod tamen à gemma vel lapide fieri posse, doctis non videtur, quia connectio causae cum effectu nulla probabilis inueniri potest; id non gemmis, vel lapidibus; sed alteri causae, occultae vel supranaturali videlicet | |
[pagina 43]
| |
asscribendum est, quae idem per quoduis subiectum agere, potest, si vult. Ga naar margenoot+Causa supernaturalis & agens est Deus, angelus bonus & malus. Bonus Dei voluntate, malus Dei permissu. Nam astra à quibus supranaturales in gemmas facultates secundum multorum opinionem mittuntur, nihil contra naturam efficere, nec animantium voluntatem & libertatem inclinare aut cogere ad aliquid agendum, nec gemmis dare quas ipsa non habent facultates, possunt. Ga naar margenoot+Diuitrarum & castitatis donum quod non habent, & natura ipsa ignorat, quo pacto gemmis dare, vt id hominibus impertiantur, non video. Cum diuitiae nihil aliud quam ius quoddam sint possidendi, & ens nullum, easque homininis consensus faciat, & non natura, quae sua omnibus hominibus aequè communicat. Castitatem in coniugio aut adulterio cognoscere stellas eamque facultatem smaragdo tribuere, vt adulteria sentiat & prodat, tam est absurdum quam bouem à curru trahi. Adulteria enim quae propter legentalia sunt quemadmodum Castitatem omnesque virtutes & vitia, quae ab animatis tantum noscuntur natura ipsa prorsus ignorat. Effectus itaque omnes qui à gemmis fiunt, ab iis tanquam causa fieri debent. Nam qui ab alia causa fiunt licet interpositis vel adhibitis gemmis, ab iis ineptè effici dicuntur. Ga naar margenoot+Diuitiarum causam videmus industriam, artificium, ingenium, fortunam, & casum fortuitum. Adulterii vero impietatem, ebrietatem, corruptos mores; securitatis prudentiam. Ga naar margenoot+Amicitiae, modestiam, liberalitatem, & comitatem. Inimicitiae, iram, superbiam &c. Cur itaque dum manifestas istorum causas habemus, eas in stellis & coelo querimus & gemmas quae causae non sunt, causas facimus. Deinde effectus qui contra naturam sunt, nunquam à gemmis tanquam causis producti censeri debent. Aliquem inuisibilem reddere contra naturam est; quia omne corpus opacum quale hominis est, visum terminat, & proinde in conspicuum esse non potest. Futura contingentia praescire contra naturam est.Ga naar margenoot+ Non potest propterea gemma causa esse, vt effectus quorum causa incerta & nulla adhuc est, ante causam genitam praesciatur. Absurdum itaque est, si quis inuisibilis adhibita gemma fiat, vt de gigis annulo legitur, vel si quem futura diuinasse exitus rei approbet, id gemmae ascribere. Sed multi vt has supranaturales vires gemmis inesse & à caeso stellisve accepisse probent; experientiam allegant, quam refelli non posse putant. Verum opere precium hic est declarare quid necessarium sit, vt quis experientiae niti possit. Ga naar margenoot+Dum aliquid experientia, (quae nihil aliud est quam eiusdem rei saepius & eodem modo factae obseruatio) probatum volumus: Imprimis tria obseruare debemus, quae necessario concurrere debent, vt nos certos reddant, effectum ab illa causa quam putauimus productum esse. Primum est si effectus ab illa causa quam veram existimamus saepe facta fuit & proprie non per accidens. Secundum si nulla alia causa fuerit praesens, à qua effectus fieri potuisset. Tertium si naturae non repugnet neque absurdum sit talem effectum, à tali causa proficisci. Primum requiritur, quia si effectus quispiam semel bis terve folummodo filat vel ignoratur vel non probe dignoscitur causa ipfius. Deinde propriè & non per accidens effectus fieri debet alias quod alteri debetur causae, gemmae vel lapidi tribueretur. Secundum etiam necessarium | |
[pagina 44]
| |
est, quia non semper quod praecedit, aut praesens est, eius quod sequitur causa est, vt nec nouilunium causa est eorum omnium quae post nouilunium contingunt. Nec sol cum lucet causa est actionum humanarum, quae in ipsius lumine peraguntur. Si itaque aliquid mihi contingat dum gemmam aut lapidem apud me habeo, & aliud quiddam praesens sit in quod causa effectus verisimilius reiici possit, gemmae non statim effectus asscribendus est. Tertium etiam desideratur, videlicet vt non repugnet naturae effectum talem aut talem à gemma vel lapide fieri posse. Repugnat naturae vt dixi aliquem inuisibilem facere & futura praescire: proinde id à gemmis fieri non posse credendum est. Falluntur itaque facile & saepe ingenia crassiora, dum id quod per accidens fit proprie fieri putant: dum id quod post aliud aut praesente alio fit ab eo quod praecessit; vel praesens est fieri autumant: Et dum id quod ab aliquo fieri nullo modo potest, fieri posse opinantur. Hi errores in gemmis multum committuntur. Nam gemmarii vt eas caro precio vendant, miras virtutes facultates & effectus illis tribuunt; easque mirum in modum praedicant, quas dum obseruant emptores, & sequi prout promissum fuerat, animaduertunt: etiamsi casu vel ab alia causa fiant: nihilominus tamen à gemmis & lapidibus fieri arbitrantur. Magnetem vnionem ferri appetere, sardam vel corneolum vel iaspidem rubrum, sanguinem etiam è vulneribus fluentem sistere experientia probatur, eaeque illis facultates non à materia & elementorum crasi, sed ab essentia & forma proueniunt, quae non solum propterea occultae merito dici possunt, sed quia causa etiam efficiens harum facultatum non minus quam essentia homini prorsus ignota est. Probantur autem praedictae facultates experientia gemmis & lapidibus illis inesse, quia singular illa triaquae requiruntur ad certam experientiam adsunt. Nam magnes propriè & non per accidens aut propter aliud, quam propter se ferro vniri cupit, ac semper cum non procul à ferro est, vnionem appetit. Deinde dum appetitus iste magnetis obseruatur, nulla res alia praesens vnquam depraehensa est talem appetitum habere. Ac tertio absurdum non est & contra naturam magnetem vnionem ferri appetere; quia natura gaudet similibus & similia appetit. Similis est magnes ferro, quia in ferri minera reperitur, vel ferri minera est. Imo ferrum eandem, sed obscuriorem habet in se quam magnes facultatem. De corneoli, Iaspidis rubri, & haematidis facultate, quae sanguinem sistit idem asseri potest. Semper n. sistunt, nisi vehementior & nota causa prohibeat. Deinde nihil aliud praecessisse aut praesens esse animaduertitur à quo ille effectus fieri potuerit, & tertio contra naturam non est sisti sanguinem quem natura vltro saepe retinere satagit. Quod autem experientia approbet interdum per gemmas aut adhibitis gemmis supranaturalia fieri, vt adulteria prodi ruptura smaragdi, aut casum & pericula innoxia fieri ruptura turcoidis; non inde inferendum est, illa à gemmis tanquam causis fieri. Quia vt dixi à gemmis tanquam causis non nisi naturales effectus produci possunt, qui vel à temperie; materia, forma aut essentia illarum proueniunt. Reliqui effectus qui contra naturam sunt illisque adhibitis fiunt; supernaturalem habent causam, Deum, angelum bonum vel malum: Adamas quem summus pontifex apud Iudaeos in pectore gestabat dum sancta sanctorum ingredere- | |
[pagina 45]
| |
tur, colorem aereum habebat: Qui cum Iudaei contra Deum peccarant, colorem aereum in nigrum mutabat; non propria facultate, sed Dei voluntate, quae sola causa efficiens & mutans colorem fuit. Ga naar margenoot+Quod autem Deus per se facere potest, hoc etiam per ministros angelosque bonos, qui singulari Dei beneficio & ad hominum conseruationem sese gemmis insinuare possunt, ac homines à periculis conseruare vel gratia aliqua afficere peculiari. Verum vt nihil certi de angelorum in gemmis praesentia affirmare licet, ita etiam huiusmodi gemmis fidere, & nimium tribuere, placet imprimis malo genio, qui se in lucis angelum transformat, & in gemmulae corpus insinuat, ac per illam mire operatur, vt quis non Deo, sed gemmae fidat ac ab eo habeat, quod à Deo impetrare deberet. Ita fortassis nobis imponit per turcoidem, vt paulatim doceat, non à Deo securitatem, sed à gemma petendam esse. |
|