Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 34]
| |
Quo pacto factitii lapides fiant & saxa ingentia pro columnis vel obeliscis. Cap. XXI.NOn solum gemmae factitiae fiunt, sed saxa & marmora ex materia praeciosiori conflantur, nempe ex gypso, calce, sale, sanguine bouino, puluere lapidum & frustulis marmorum vel iaspidum, quae omnia aceto, vino, cereuisia, vel lacte aut eius sero excipiuntur, & in pultem rediguntur, vt in mensas veli columnas fundi possint. Prius tamen adduntur pulti colores varii, qui virgula agitantur hinc inde, vt marmor fictitium venas omnis coloris veri instar habeat, vbi id exsiccatum fuerit, vel smegmate vel oleo, polituram recipit optimam. Ad saxa vilior materia sufficit, nempe cereuisia, gluten, sal, calx, & lapidum puluis seu arena. Acetum quia acre partes lapidum tenuiores, densiores & firmiores efficit. Modum hic non describo exactius quod ab ingeniosis tantum & qui naturae arcana perscrutantur, nequaquam ab ineptis & qui inanem physices cognitionem habent, haec intelligi nolim. Ex praedictis ad pauimenta cellatum ne aqua impleantur & aedificiorum perpetuitatem, strata sternuntur. Ad aquas prohibendas ex calce lapide calcario crudo, aut coctis lateribus cum cereuisia acida fit puls durior, qua oblinitur cellae stratum, eiusque parietes: deinde vbi fere exaruerit puls, inungitur oleo lini, quod igne exsiccatum, prohibet ne aqua per maltham erumpat; Ad pauimenta aedificiorum oleo opus non est. Ga naar margenoot+Ad statuas patio marmori simile factitium fit, si albi silices in puluerem redacti, calci viuae addanturac glutinis aqua misceantur. Ga naar margenoot+Idem ad Epitaphia imitari licet, creta & aqua glutinis, sed duritiem nullam habet, ob quam causam pictoribus vtile est, qui vbi id exaruerit, cultro in quamlibet formam redigere possunt. Si quis ichthiocollam pro glutine adhibere operi velit, praestantius opus, & durius efficiet, sed maiori labore id in formam rediget. |
|