De bracteis seu foliolis quae gemmis supponuntur. Cap. XXII.
GEmmae quae diaphanae sunt annulis aut cisti inclusae splendere non possunt, nisi sub se quiddam quod lucem repercutiat speculi instar habeant. Ad hunc finem bracteae seu foliola metallica inuenta sunt, quae non solum id praestant, sed etiam colorem gemmarum adaugent. Nam variis coloribus ad libitum tinguntur, vt hoc modo gemmae quae prius mortuae & diluti coloris erant, viuaciores & coloratiores videantur. Bracteae ex aeresolo, vel aere, auro & argento, vt chartae tenuissimae instar sint, percutiuntur. Deinde poliuntur creta tenuissima vel argilla, quae Tripoli adfertur, & Smiri lapide leuigato tamdiu, donec vestigial lapidis in bracteis non appareant. Bracteis praeparatis furnus construitur duplex, supernus & infernus: In vtriusque parte suprema foramen est. Inferiori furno carbones accensi ac ab omni foetida exhalatione prius exusti, induntur, ac bracteae superiori orificio supraponuntur; aut filis in eo suspenduntur, vt fumum suscipiant, qui hiacinthi colore eas absque alia additione tingit. Si alii colores desiderantur plumis auium id efficitur. Nam virides viridi, cerulei ceruleo, rubri rubro, & flaui flauo colore bracteam si in furno exurantur tingunt. Saphiri color plumis anserum ceruleis, smaragdi buxi foliis, rubini floccis panni coccinei habetur. Haec omnia exactius, describit I. Bapt. à Porta, lib. vi. Mag. nat.