Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijQuomodo Gemmae factitiae fiant. Cap. XX.PRiori capite modos nonnullos recensui, quibus gemmae imitari possint: hoc capite obiter quo pacto id fiat, vt facilius falsae à veris distingui possint, ostendendum superest. Maiores quam sint visui se offerunt gemmae, dum multis superficiebus inferior pars, id est ea quae cisti includitur, celatur. Multiplici enim superficierum reflexione, magnitudinis species quaedam spectanti promittitur. Dum etiam inter inferiorem superficiem & suppositam bracteam aer intermedius, est corpore vacuus, gemmae maiores quam sint apparent. Quia aer corporis vices subit ac tanto crassiores gemmas, quanto ipse est videri facit. Siloco aeris vitrum suppositum sit aut Crystallus, & absque glutino vel colore intermedio; multo maior gemma quam sit videtur. Si color additur in coniunctione cum mastichis lachryma, aut vitrum coloratum sit colore gemmae; non solum maior, sed coloratior apparet, atque hic modus frequens & vsitatus est. Coloratiores etiam gemmae redduntur, dum illorum inferior superficies colore perspicuo illinitur, ac deinde bractea splendens supponitur. Fit autem color perspicuus adiiciendo mastichen igne depuratam. Depuratur, si granum mastiches cuspidi ferreo adhaerens igni adhibeatur vt fluere incipiat, & excrementa opaca digitorum pressu à parte perspicua secludantur & abiiciantur. Colores qui adduntur varii sunt, & tales quos gemma desiderat. In singulis capitibus veros colores qui singulis gemmis competant docebo. Nam hic tantum in genere fuci gemmarum ostenduntur. | |
[pagina 32]
| |
Ga naar margenoot+Dixi nobilissimum fucum esse cum crystallus aut pseudoadamas aliave gemma colore vacans & diaphana in aqua aliqua colorata maceratur, vel in igne aliove modo ita tingitur vt corpus gemmae intrinsecus colorem perspicuum suscipiat. Aqua gemmas penetrans ex terebinthina & aqua vitae conficitur, huicque color additur ex metallis extractus ac in aqua vrinae stillaticia dissolutus, ac per alembicum elicitus. In hanc aquam tepidam Crystalus tepidus immittitur & maceratur aliquot horis, donec tincturam in se recipiat. Recipit autem facile, quia mollior redditur lapis. Ad rubeum colorem inducendum croco martis, ad viridem erugine, ad ceruleum luna, sale armoniaco, & aqua forti, ad Cyaneum erugine & lapide lazuli opus est. Verum quia vt dixi mollescunt gemmae, possunt pristinae duritiei restitui, hac ratione.Ga naar margenoot+ Cystis fit ex pasta siliginea huic intruditur crocus martis. Deinde gemma vna aut plures chartae includuntur ac croco imponuntur, ita vt croco charta vndique tecta sit. Postmodum occluditur pasta, ac fornaci cum panibus committitur, ac post panem exemptum remanens adhuc per horas sex in furno, recuperant gemmae pristinam aut maiorem duritiem quam prius habuerant. Ga naar margenoot+In igne tinguntur crystalli integri, Baptista à Porta authore, hoc modo. Sumuntur stibii partes senae, auripigmenti quaternae arsenici crystallini ternae, sulphures pares, tutiae binae, omnia seorsim teruntur & tenui cribello discernutur, ac ollae induntur. Crystalli frustula vel aeneis pilis suspensa, vel pulueribus demersa igni opponuntur, vt quaternis vel quinis horis excandescant, sed sine follium flatu, ne in partes dissiliant vel liquescant. Argumentum legitimae colorationis est, si exemptum frustum flagrantissimi & fulgentissimi sit coloris. sin minus igni denuo tradendum ac post aliquam moram eodem modo tollendum. Diligens autem cura adhibenda ne dum ex igne tolluntur, refrigerentur extemplo. Nam friantur & in plures partes dissiliunt. Si hiacinthi color placuerit cito ab igne toluntur, si satura purpura desideratur diutius in igne relinquitur: Hactenus porta. Gemmae coloratae vt saphirus, Topasius, Amathistus & granatus, si illorum color auferatur adamantem effingunt. Solet in eum scopum praecipuè saphirus eligi, qui vel ferri scobe, vel creta obrutus, ignitur donec artificem voti compotem faciat, vt suo loco docebo. Ga naar margenoot+Ignis beneficio etiam, à Porta docente, altera tantum gemmae pars, colore suo priuari potest: ita vt gemma ex parte adamas & ex parte saphirus videatur. Eodem modo rubinus vna parte adamantis speciem reddit. Ait ille partem quam proprium colorem seruare volumus, creta oblinendam esse. Sic alteram quae igni exposita est ac flammae radios nuda suscipit colorem amittere ac adamantem ostendere. Gemmae factitiae veris satis similis ex crystallo, Topasio, Silicibus, aliisque mollioribus gemmis vel ex nobiliori vitro, metallicisve corporibus, aut ex illorum comixtione fiunt. Ga naar margenoot+Alexius Pedemontanus sequentem pastam ad factitias gemmas describit. Recipit plumbi à figulis calcinati vncias tres, ac tantum aquae supra fundit vt vno aut duobus digitis emineat, eamque agitat digito, vt plumbum ima petat. Postmodum effundit aquam & seruat ad vas vitriandum, ne materia vasi adhaereat. Deinde recipit tres vncias minii sicci. immiscet plumbo, adiicit vnciam vnam crystalli aut calcedonii calcinati, ac scrupula duo aut tria ad summum | |
[pagina 33]
| |
lamellarum tenuissimarum cupri. His bene mixtis & contusis imponit ea ollae argillaceae bene plumbatae & humectatae aqua dicta, ac eam bene obseratam committit furno vitriario aut ventis per diem, & ita habetur optima pasta. Ad smaragdos effingendos accipit sal alcali quod dissoluit aqua, filtrat, ac exiccari sinit, idque opus tertio repetit. Postea in pollinem redigit, quemadmodum etiam Crystallum. Deinde accipit vncias duas & semis Crystalli, Salis alcali vncias duas, Eruginis aceto marcerati & colati vnciam vnam, miscet ac vasculo plumbato imponit, ac luto, ne quid expiret, optime munit, ac per triduum exiccari sinit aut diutius, tandemque per diem figuli furno commitit. Si rubinum cupit cinnabarim loco aeruginis, si Saphirum lapidem lazuli, si hiacinthum corallium adiicit. Calcinat autem Alexius Crystallum vel calcedonium hoc modo. Tartari calcinati vncia vna in aqua clara dissoluitur & colatur. Crystallus vero vel calcedonius ignitur in cochleari ferreo, ac in aqua praedicta extinguitur, idque opus septies repetitur, ita optime calcinatus, in puluerem teritur ac mixturae seu pastae adiicitur. Si smaragdus optatur, in mortario aeneo, si rubinus in ferreo tundendus est. Sed quia gemmae factitiae molliores Crystallo propter additiones alterius materiae redduntur; docet Alexius aquam cuius beneficio indurescunt. Iubet itaque capere magnetis frustula ac calcinare, vt de Crystallo dictum est, ac deinde in puluerem teri, in loco humido poni, vt in aquam soluantur: Aquam istam nutriri vult vitriolo Romano vel pannonico crudo pultis instar. Deinde ex ea praecipit per retortam extillari aquam, vt ea humectetur farina hordei & fiat pasta dura in quam imponantur fomati lapides. Nam si ea dum panis coquitur, in furno relinquatur, ac cum pane eximatur, ait ille duritiem maximam gemmas acquirere. Vidi apud Gallum quendam factitias gemmas perquam elegantes & naturalibus quam simillimas. Is se non alio quam praedicto modo eas confecisse mihi asserebat. Opus dictum neque sumptuosum neque magni laboris videtur, à me tamen hactenus nondum expertum est. Ga naar margenoot+Pasta ad gemmas factitias nobilior est quae ex Crystallis, silicibus aut Topasio Bohemico fit. Nam si vitrum additur aut plumbum, grauiores & molliores fiunt. Calcinantur autem silices & Topasius vt Crystallus. Deinde color qui desideratur additur. Minium & viride aeris smaragdi colorem praebent, Cerussa & crocus martis Hiacinthi, minium & cerussa Chrysoliti, zaphara vel lapis lasuli, item sal armoniacum & argentum saphiri colorem exhibent. Aurum rubini colorem à nonnullis crystallo tribuere asseritur. Stannum adamantis aquas ostendere dicitur. Harum rerum curiosi ex variis metallorum mixtionib. varios colores, in opere ipso deprehendent. Pasta ad gemmas ignobilior est si vitrum addatur crystallis vel silicib. Haec à Bapt. à Porta studiosè describitur in libello de magia natur. vbi varii modi quo pacto factitiae gemmae concinnari possint, docentur, ad quem lectorem remitto. Quae hic à me desiderari videntur in singulis gemmarum capitibus tractantur, vbi gemmarum fuci aut imitationes ostenduntur. Hic nihil aliud restare videtur quam vt si quis fingere gemmas velit, doceatur pastam igne aequali regere ne inaequali bullae vel atomi fucum prodant: Deinde pastae materiam exactae mundare & à sordibus eluere potest calcinationem, ne vitia fucatae gemmae habeant oportet. Quae sanè diligens artifex absque alia admonitione si sedulus fuerit, facile seruabit. |
|