Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe discernendis veris gemmis à factitiis. Cap. XIX.
HActenus varia de lapidibus & gemmis accidentia explicata sunt, quae scitu non solum iucunda, sed maxime vtilia sunt, quod verae gemmae à falsis non nisi accidentibus, iisque quae sub sensum cadunt, distinguantur. Imo adhuc satis aegrè ac difficulter propter gemmariorum industriam artificium & fraudem. Saepe enim gemmae exigui valoris, positione seu collocatione maiores videntur, quàm sint; Saepe etiam extraneo colore illis supposito, colorantur & interdum additione vitri vel ignobilioris gemmae massa maior duplo quàm sit, illis datur. Haec si colorata in vtriusque coniunctione, mastice & colore fuerit, veram gemmam tota massa refert, nec agnosci fraus à peritò | |
[pagina 30]
| |
reflectionem, color ex omni gemmae angulo spectetur. Ga naar margenoot+Ingeniosior fraus eorum est, qui gemmam excauant per exiguum foramen, ac eandem transparente colore, qui per totum gemmae corpus diffunditur coloratiorem, aut aliam quàm sit, ementiuntur. Ita Crystallus, Rubini, Saphiri, vel Smaragdi imaginem referre potest. Ga naar margenoot+Sed nobilior fraus est cum gemma in aqua colorata maceratur, vel in igne aut alio modo ita tingitur, vt color corpus gemmae subintret. Hae fraudes nulla ratione prudentius & exactius deprehenduntur, quam si gemma de qua dubitatur, cisti eximatur, ac oculorum iudicio nuda committatur. Ga naar margenoot+Tres alii modi supersunt, quibus factitiae gemmae, pro veris substituuntur. Primus cum vitra duo, interposito colore vel vitro colorato sibi inuicem agglutinantur. Secundus modus cum ex vnico vitri colorati frustulo ignis beneficio gemmae verae effigies conflatur. Tertius cum ex metallis & exhalationibus, aliisque aquis igne gemma effingitur. Primus modus fictitiarum gemmarum vulgaris est & nullius fructus, quod cito splendor earum omnis intereat, & facillimè fucus à mediocriter perito deprehendatur. Quia enim ex vitris tantum conflatae sunt, pelliculam in superficae habere videntur, quasi quis oleo illas inunxisset. Pellicula, quae linteo non facile deleri potest, propter mollitiem vitri, quod ab aere & cinerum acrimonia è quo conflatur paulatim exeditur, inducitur. Idque vitris omnibus accidit, veris gemmis nequaquam. Nam etsi quidem pellicula, vel tela illorum superficiei adhaereat aliquando, ea tamen facile linteolo abstergitur. Ita vt propterea lixiuio, aut cineribus, aliove abstersiuo opus non sit. Secundus modus gemmas veras quam proximè imitatur, praesertim si vitrum nobilius sit vnde componantur. Nobile voco quod ex Crystallo, Topasio, vel Silicibus & plumbo absque cineribus conflatur. Id enim durius est vulgari vitro & Crystalli instar splendet. Huic si addantur metalla, vel colores è metallis facti, qui necessarii ad gemmae colorem requiruntur, ac materia igni committatur; fit gemma factitia satis elegans, & quae vix à vera distingui possit, si artifex peritus fuerit; aliàs plerunque bullas aut atomos in corporis meditullio habere videntur; qua nota verae carent. Bullae istae ab igne non aequaliter in materiam, aut nimis vehementer agente, proueniunt. Ga naar margenoot+Quae bullis carent non nisi lima à nobilioribus gemmis distinguuntur, factitiae enim omnes lima abraduntur; Verae limam respuunt, excepto Topasio Bohemico & Smaragdo, aliisque nonnullis, quae ob hanc causam etiamsi verae sint, nunquam adulterii suspicione carent. Ga naar margenoot+Sed vitium accusat pondus: Verae enim leuiores multo sunt factitiis (licet aliqui falsò contrarium scribant.) Hacque sola nota optimè ab illis distinguuntur. Grauitas factitiarum à plumbo & metallis prouenit. Ga naar margenoot+Splendor etiam quidam viuax ex reflectione superficierum inest veris omnibus, nequaquam factitiis, quae si diutius inspectentur, mortuae videntur nec oculos pascunt vt illae. Tertius modus à Raimundo Lullio docetur, quo pollicetur se veras gemmas naturalibus similes essentia & facultatibus omnibus producere. Sed Chymici quorum princeps ille fuit, temerariè maiora promittere so- | |
[pagina 31]
| |
lent quam praestare possint; tum vt sibi fidem faciant, & authoritatem pariant, tum vt specie boni decipientes, ditescant. Construit ille ex mineralibus aquas lapidificas, easque cereis formis imponit; deinde eas mergit in aquam induratiuam, ita putat indurari in gemmas. Sed iste modus etsi à multis valde celebretur, mihi ignotus est, nec quicquam verisimile habere videtur, quia neque locus neque materia obseruatur, qua natura dum gemmas gignit, vtitur. Artificem tamen iunctis materiis aptis, ac adiuuante natura tanquam agente veris similes, sed non eisdem facultatibus praeditas efficere posse gemmas non dubito. Noui enim amicum qui casu ex ferri scobe, certa in aqua macerata, adamantibus similes lapillos produxerit. Posset quartus modus addi dum videlicet artificio singulari ex paruis gemmis vna concinnatur. Sunt qui iactent se ex paruis granatis magnum efficere posse. Sed id artificium mihi ignotum est. Credo gemmas paruas solui, ac ex iis iterum quiddam gemmae simile effici posse. Verum id habere facultates gemmae & illius speciei esse, cuius erant partes vnde conflatum est, vix arbitror; quia gemma nulla solui, nisi ipsius forma substantialis pereat, potest. forma semel ablata non restituitur massae & materiae quia illa aliam sumpsit, dum prior periret; Nec redit materia ad priorem formam. Quia à priuatione ad habitum non datur regressus, secundum Philosophorum omnium sententiam. Qui formam in dissolutione seruare posset, is etiam ex pluribus vnam conflaret. |
|