Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 29]
| |
De nonnullis aliis gemmarum & lapidum accidentibus. Cap. XVIII.PRaeter iam dicta gemmarum & lapidum accidentia sunt & alia quaedam, Quod videlicet aliqui igni resistant, & in eo nihil patiantur, vt adamas. Alii ab igne in calcem, alii in cineres redigantur aliave ratione mutentur. Sunt praeterea qui ab aere indurantur, vel ab eo corrumpuntur, item qui colores in igne amittunt, & qui non, vt granatus Bohemicus. Ga naar margenoot+Qui igni resistunt, vt adamas, granatus Bohemicus, saphirus, ac alii nonnulli, illi parum salis in sua habent materia, ac eam bene compositam. Ga naar margenoot+Qui in calcem vel cineres igne abeunt, multum salis habent. Ga naar margenoot+Qui ab aere indurantur, aquam aut exhalationem continent, quae dum paulatim expirant lapides exciccantur & indurescunt. Ga naar margenoot+Qui ab aere corrumpuntur, multum aeris vel ignis receperunt, quae dum vi calidi ambientis extrahuntur, partes remanentes vinculo destitutae facile, si humidae actu vel potestate fuerint corrumpuntur. Ga naar margenoot+Cur autem granatus Bohemicus colorem in igne seruet, reliqui autem fere omnes nequaquam, id quia difficile coniectu est, aliis expiscandum relinquo. Existimo enim tam difficulter huius rationem dari posse, quam cur Sol luceat, & terra grauis sit. Plurima sanè sensibus obuia à forma substantiali rei manant, quorum tamen cur aut quomodo sint ratio non magis intelligi quam ipsa rei essentia potest. |
|