De gemmarum & lapidum pondere seu grauitate. Cap. XVII.
GRauitas quae nihil aliud est quam qualitas quaedam materiae insidens, qua mouere se ad centrum terrae conatur, lapidibus omnib. inest propter materiam terrestrem & aqueam ex quibus constant. Illa enim insita quadam proprietate deorsum mouetur ac quietem ni impediatur, in centro terrae quaerit, vbi & nusquam alibi, absque vllo sustentaculo quiescere potest. Quod autem aliquae gemmae vel lapides aliis grauiores sint: id propter materiae terrestris & aqueae vel compositionem vel substantiam contingit. Si enim materia bene vnita ac coarctata fuerit, grauior erit lapis aut gemma, quàm si porosa fuerit multumque aeris aut aquae in se habeat. Ob id diaphanae opacis grauiores sunt, si ex eadem materia ac eiusdem magnitudinis fuerint. Nam materia ipsa plurimum ad gemmae grauitatem facit. Quae enim multum ignis, aquae aut aeris in se continet, non tantam grauitatem habere potest, quam quae è maiori portione terrestris materiae conflata est. Deinde inter terrestres materias illae, quae multo sale abundant, leuiores sunt multo iis, quae parum habent. Praeterea quae mercurii substantiam continent aut ab exhalatione metallica genitae sunt, grauiores sunt caeteris, quod metalla reliqua terrestria pondere superent, vt manifestè ostendunt gemmae factitiae, quae quia ex metallis conflantur, naturalibus gemmis sunt grauiores.