Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe gemmarum & lapidum duritie & mollitie. Cap. XVI.DVrities vel mollities lapidum prouenit, partim à materia, partim à primis qualitatibus in eam agentibus. Si enim materia bene vnita sit, ac multum terrae habeat parumque salis, ac aqueae & aereae partes optimè à colore vol frigore elicitae, vel expressae fuerint; fiet lapis vel gemma dura, & quo magis diaphana ac transparens, eo durior. Quia perspicuitas signum est materiam optimè vnitam & compactam esse. Ga naar margenoot+Ob hanc causam Adamas omnium gemmarum est durissimus, materiam siquidem habet tam bene vnitam, vt perspicua sit: Deinde parum salis in eius compositionem venit, ita vt praecipua eius materia terrestris sit. Econtra Crystallus Bohemicus, Topasius, & Opalus omnium gemmarum mollissimae, & Selenites illis mollior inter lapides est. Hae etsi constent materia tam bene vnita & iuncta, vt diaphana sit, tamen tantum salis habent, vt duritiem magnam habere non possint. Terra itaque duritiei & sal mollitiei praecipua causa est in perspicuis & opacis. Ga naar margenoot+Sed mollitiei causa etiam esse potest aqua & aer, ac quiduis quod compagem, & vnionem impedit, ac ne parres materiae sibi inuicem bene adhaereant, prohibet. Aer friabilem facit lapidem, aqua mollem, quia materiae exsiccationem prohibet, sine qua non indurescit. Quia autem haec vt elementa ad materiam lapidum constituendam concurrunt; propter variam illorum commixtionem, tam varii gradus duritiei vel molliciei in gemmis & lapidibus sunt. Adiuuans causa duritiei est interdum calor, interdum frigus. Calor dum exsiccat extrahendo humidum, frigus vero dum cogendo exprimit. Sed hae qualitates absque materia apta, vt dixi, nihil possunt. Quia si materia terrestris multum salis habuerit, calidum extrahendo vel frigus cogendo non duram, sed mollem gemmam efficiet. Errant propterea summopere qui aquam putant duritiei esse causam, cum contrarium verum sit.Ga naar margenoot+ Sed illos perspicuitas decipit, quam ab aqua gemmas habere putarunt. Si aqua duritiem praestaret, glacies durissima esset. Sed hac nihil mollius, nec mirum, cum nihil quam aqua sit. Est itaque Adamas omnium gemmarum durissimus, post hunc Topasius orientalis seu veterum Chrysolithus, deinde Saphirus, Granatus, & Hyacinthus. Inter lapides omnium durissimus Smiris, qui vitrum secat, ab hoc Iaspis, Achates, & Basaltes. Inter gemmas Opalus videtur omnium mollissimus, vt inter lapides Silenites.Ga naar margenoot+ Durities in gemmis vel lapidibus in | |
[pagina 28]
| |
causa est, quod polituram artificialem optimè recipiant & politi splendeant; vt marmorum & Iaspidum genera omnia, quae quia dura, vbi polita fuerint leuorem & splendorem egregium habent, quo plurimum commendantur.Ga naar margenoot+ Mollities interdum polituram admittit, interdum non solet admittere, dum in diaphana beneque vnita materia est: nequaquam cum in friabili ac malè vnita. Ob hanc causam selenites & margaritae polituram non recipiunt, illae quia friabilis, hae quia squammis, & proinde malè vnitae sunt. Opalus mollissimus admittit, quia diaphanus, ac satis bene vnitus est. Id praeterea durities praestat, quod quo durior gemma, eo melius igni resistat, ac ab eo minus patiatur, adamantis exemplo qui propter duritiem ab igne vix aliquid pati potest, vt propterea in symbolis permulti principes, dum constantiam significare volunt eo vtantur. Quemadmodum in tertio tomo symbolorum à me explicatorum obseruare licet. Vt durae gemmae igni resistunt, ita è contra molles ab igne superantur, crystalli & opali exemplo, qui non difficulter ab igne in calcem rediguntur. Quae autem gemmae durae quae molles sint, in singulis capitibus explicabitur. Ga naar margenoot+Sub mollitie hic etiam comprehendimus friabilitatem & raritatem, quia ab eisdem causis fiunt à qua mollities, nihil enim aliud est friabile, quam continuum quod facile discretum fieri potest, & rarum, quod partes non bene vnitas, sed discretas habet, vt porosa omnia quae aerem in se continent, pumicis exemplo. Ga naar margenoot+Sub duritie etiam densitatem contineri volo, quia ab eadem causa fit à qua durities; Cum nihil aliud sit densum, quam illud quod bene compactam & vnitam habet materiam. |
|