Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe gemmarum & lapidum coloribus. Cap. XV.TAnta est difficultas in explicanda natura, & essentia coloris, eiusque tradenda definitione, vt pauci inter se conueniant Physici, ego colorem esse qualitatem in corpore visibilem & illuminabilem vel illuminatam dicerem. Lux enim colorem quo ad se actu existentem, & quo ad visum tantum potentia, visibilem facit. Alii aliter definiunt, ac Aristotelis definitionem refellunt. Mihi superuacuum videtur rem sensu notissimam intellectu percipere velle; qui tamen nihil nisi quod prius in sensu fuit, cognoscit. Ga naar margenoot+Color oculis visibilis, sensi inuisibilis est. Relicta igitur curiosa de colore disputatione, vnde | |
[pagina 23]
| |
& quo modo in gemmis & lapidibus oriatur, & sit color, explicandum est. Color duplici modo in gemmis visitur vel diaphanus vel opacus. Opacus color est, qui lucem excipit non transmittit; Diaphanus qui transmittit. Vterque vel actu etiam absente luce est, vel absente luce non est; sed ex lucis & vmbrae commixtione producitur, vt in iride. Quomodo autem idem coloratum & diaphanum esse possit, inuestigatu difficile videtur;Ga naar margenoot+ Quia in diaphano visus vel lux terminari non debet; color autem omnis terminat, atque is est in diaphano; & per totam ipsius materiam diffusus etiam sensu deprehenditur, quod videtur absurdum, dicendum colorem terminare cum non est continuus & in fluore, vt in opacis lapidibus & gemmis contingit. Ga naar margenoot+Cum vero est vnitus & illius partes materiales superficiem non habent, non terminare absolute ipsum diaphanum: sed tantum ex parte & imperfecte quatenus in ipso diaphano visibilis est. Manet itaque diaphanum non obstante colore tale, sed imperfecte, quia à colore lumen afficitur & alteratur, ac non proprio colore, sed alieno in opaco terminatur. Ga naar margenoot+Perfectum & absolutum diaphanum, id est, quod omni colore caret, ac lucis colorem, vt recepit eodem prorsus modo rectis lineis transmittit. Dico rectis lineis ne excludam iridem gemmam aut Crystallum hexagonum qui absolutè diaphani etsi sint, propterea quod rectis lineis recipiant lucem & eandem transmittant; tamen ex luminis refractione in superficies multiplices, possunt varios colores & quos neque habent neque receperunt, vel in vicinum corpus transmittere, vel in se conspicuos ex diuerso oculorum situ etiam diuersos reddere. Ga naar margenoot+Imperfectum diaphanum est duplici differentia, vel enim est, vt dixi, colore tinctum, quo lux transiens terminatur; vel in parte aliqua, colore perspicuo tinctum, eundem colorem (accedente lumine per plures superficies refracto) variat, vt in opalo gemma contingit. In hac enim vere color est perspicuus, ac idem per luminis refractionem alteratur, mutatur, ac ex diuerso aspectum, vel oculi situ, eodem in puncto se alium visui offert. Quomodo autem lux simplex in diaphano colore omni priuato diuersos colores gignere possit, difficile est assequi. Experientia tamen ex luminis reflexi, cum vmbrae varia mixtione id fieri docet. Difficultatem hanc parit intellectui vmbra, quae cum nihil sit, quam priuatio, positiuum tamen aliquod efficere possit. Sed à sensu recedendum non est, licet intellectus id non capiat. Visibilium oculus, & sensus communis iudex est, non intellectus interior, qui nullos colores in iride esse, sed tantum apparere arbitrantur colorum naturam, non recte comprehendunt. Distinguitur enim color in realem & apparentem. Ga naar margenoot+Realis in gemmis semper est, etiam absente lumine, apparens ex reflectione luminis in gemmis nascitur. Omisso apparente qui satis explicatus est & ad opticam pertinet, explicandum restat vnde reales colores in gemmis oriantur. Hac de re variae sunt doctorum virorum sententiae. Ga naar margenoot+Communis sententia est ab exhalationibus, vel spiritibus metallicis & mineralibus varios istos colores gemmis induci, propterea quod metallica & mineralia | |
[pagina 24]
| |
colorum varia genera in se potentia habere videntur, quae à mouente aliquo in actum deducuntur. Videmus siquidem ex plumbo, summam albedinem fieri, solo aceto, nigredinem summam, oleo, ex eadem vstione flauus miniatus, Hyacinthinus viridis & ruber elicitur: Quemadmodum ex vitriolo ruber, albus, viridis, niger, ceruleus & flauus. Ita vt nullum fere sit minerale quod non innumeros colores in se potentia habeat, ac tandem proferat. Ga naar margenoot+Alii proximiorem causam coloris querunt, ac volunt salem armoniacum naturae, qui maxima copia in mineralibus &a metallis ac terra inuenitur, colores istos varios producere, ac non solum in illis, sed in plantis eorumque floribus ac omni animalis, parte, praeterea etiam in gemmis, & lapidibus, ac caeteris rebus omnibus colores gignere. Ga naar margenoot+Salem autem armeniacum naturae vocant, sal quoddam spirituale viuificum quod vino sublimato iunctum illo prius ascendit. Id ab illis putatur esse primum mouens in rei alicuius generationem, nec minus balsami instar conseruans, variisque coloribus quaeuis ornans. Causa illius opinionis est. Quod in omnibus rebus inueniatur & ex iis elici possit. Deinde quod collectum &a distillatum, omne genus colorum per se proferat, ac quod igneae sit naturae & quasi incorruptibile, minimoque calore in auras solutum exhalationis instar (quae aptissima est ad quaeuis tingenda) vitra variis coloribus tingat, vt tradit Iosephus Quercetanus. Alii, colores ab elementorum varia commixtione, eorumque concoctione produci arbitrantur. Alii rursus colores à primis qualitatibus in materiam deriuant. Alii ex varia commixtione albi & nigri quasi extremis caeteros oriri asserunt; sicuti ex luce (quam copiosam habet albus) & vmbra (quam refert niger) Iridis exemplo varii colores oriuntur. Ga naar margenoot+Ego D. Opt. Max. rebus omnibus certas figuras, aut formas extrinsecus quibus ab aliis discernerentur, certosque colores quibus ornarentur dedisse existimo: ac propterea neque à primis vel secundis qualitatibus, neque ab elementorum certa mixtione, eorumque varia coctione, aut ex albi & nigri tanquam lucis, & vmbrae confusione eos prodire, sed potius ex proprio seminario ex quo figura ipsa extrinseca oritur mihi persuadeo. Eorum vero vehiculum esse puto, sal illud armeniacum à Quercetano naturae balsamum appellatum; Quod spiritui architectonico, qui statuto tempore adiuuantibus primis qualitatibus colores in lucem producit, adhibetur. Qui ad primas & secundas qualitates ac elementorum aut colorum mixtiones confugiunt à plumis pauonis refelluntur. In his enim architecti & pictoris voluntas & delectus manifeste deprehenditur. Vna enim plumula, quae lunam illam orbicularem seu oculum in cauda cum multis aliis plumulis repraesentare debet permultos habet diuersos & distinctos à radice sua ad extremitatem vsque colores, & ita vt vicinae eandem distinctionis rationem seruent, ac orbicularem illam insignem figuram omnes simul efficiant. Quae quaeso hic in tanta colorum variatione, & reperitione imaginari temperiei mutatio & variatio aut elementorum diuersa commixtio potest? Nonne in tota plumula eadem elementorum comixtio? nonne eadem qualitatum temperies? Aut si non eadem, cur idem color qui in principio est, interiectis aliis diuersissimis, iterum repetitur? nonne ad picturam absoluendam & auis ornatum, à natura | |
[pagina 25]
| |
id quasi cum ratione, & intellectu constitutum est. Qualitates agunt in materiam caeco modo, nullamque figuram obseruant. Hic figura in colorib. obseruatur & terminus quousque talis color esse debeat, non secus quam natura facere solet dum hominem fabricat, figuram enim certam in omnibus obseruat, & terminum quousque progredi debeat materiae constituit. Hinc fit oculi vtriusque eandem esse in omnibus sui partibus figuram & magnitudinem, quam primis qualitatibus nemo qui sapit, sed semini eiusque facultatibus asscribet. Hoc praestant elementa & qualitates, quod illa materiam praebeant remotam, hae eam moueant, vt ignis qui assando colores aliquos in lucem profert, vt rubrum in lateribus, cinereum in lignis, purpureum in ferro, flauum in plumbo, atque alios in rebus aliis: Sed eos tantum qui primum potentia in rebus fuerunt. Vt itaque ad gemmas & lapides redeam, color vel in ipsis & ex earum materia oritur propter seminarium coloris quod tale vel tale illis inest, vel aliunde in materiam aptam & praeparatam inseritur. Lapides illi vel gemmae, quae peculiarem & propriam formam habent, vt Glossopetra, Asteria, Corallus, lapis Iudaicus, Ocuius cati, & si qui sint alii, seminarium & principium coloris in materia ex qua formantur, vt plurimum habent. Qui nullam determinatam figuram habent, plerunque ab exhalatione tanquam remotiore, sed à spiritu minerali & sale armeniaco tanquam propinquiore causa tinguntur: eoque modo vt ante explicaui. Nonnullis etiam lapidibus vel gemmis aqua adfert colorem, dum videlicet illa materiam à praedicto spiritu tinctam ad se traxit, vel in se recepit. Colores porro qui lapides & gemmas tingunt, omnis generis sunt & inter se variis modis miscentur. Maxima eorum varietas in marmoribus spectatur. Praecipui & qui ex aliorum commixtione non oriuntur, sunt albus, niger, ceruleus, flauus, ruber & miniatus, qui ex plumbo vsto fit. Inter hos, albus & niger videntur quasi contrarii, vel potius oppositi; hic tenebris similis, alter luci. Reliqui omnes dicuntur medii, quia putantur à nonnullis ex priorum commixtione oriri: sed illi mirum in modum decipiuntur. Quia nunquam commixtione nigri & albi aliquem praedictorum efficies. Sed tantum cinereum, qui solus ex praedictorum mixtione confici potest. Si plus albedinis adhibeatur clarus cinereus, si parum, obscurus cinereus reddetur. Ex omnium, vel aliquorum praedictorum varia commixtione omnis fere generis colores fieri possunt. Ex ceruleo & flauo fit viridis, ex rubro & ceruleo, violaceus, ex miniato & rubro, purpureus, ex albo & rubro, roseus. Ex albo & ceruleo lacteus: Ex miniato, flauo, rubro & albo heluus vel giluus: Ex flauo, & viridi melinus: Ex miniato, flauo, albo & rubro mellinus & cereus: Ga naar margenoot+Ex albo & mellino pallidus: ex miniato & flauo luteus; ex viridi, flauo & albo buxeus: Ex rubro, flauo & miniato croceus, ruffus, fuluus, impluuiatus, pullus & rauus, pro varia portione singulorum colorum. Ex diuersa enim colorum mixtione infiniti alii oriuntur, quos enarrare longum esset. Hoc notandum medios omnes posse esse diaphanos, & transparentes, Album & nigrum non posse.Ga naar margenoot+ Proinde nullas gemmas perspicuas esse perfectè albas vel nigras; forte quia albedo non est color realis, sed tantum apparens, propter multitudinem superficierum ex quibus materia cui inhaeret, constat: quae multitudo superficierum, quia termi- | |
[pagina 26]
| |
nat plenarie visum, gemmae diaphanitatem impedit, eamque opacam facit. Ga naar margenoot+Quod si albedinis materia continua & vnita esset non amplius alba, sed diaphana omnique colore priuata esset; vt nix ostendit quae albissima si vniatur, & in aquam soluatur, diaphana redditur. Non potest itaque aliqua gemma esse perfecte diaphana & alba: non nihil esse potest vt charta tenuissima & luco saphirus; quae etsi alba sint, tamen aliquid diaphanitatis habere videntur. In huiusmodi, quantum accedit albedinis, tantum diaphanitati decedit, & econtra quantum diaphanitatis accedit, tantum albedini decedit. Nam vt calidum & frigidum simul esse non possunt, ira nec diaphanitas & albedo. Quia tamen misceri calidum & frigidum possunt, ac ex illorum mixtione, temperatum quid, quod neque calidum neque frigidum dici possit, oritur. Ita si albedo iuste temperatur diaphano, neque diaphanum neque album apparebit mixtum, Sed semialbum, aut semidiaphanum. Ga naar margenoot+Quod autem realem habere colorem non videantur diaphana, sed tantum apparentem propter superficierum multitudinem, in quam lux incidit, manifeste ostendere videntur omnia diaphana, vt glacies, Crystallus, lapis specularis & vitrum; quae colores nullos reales habent: nihilominus tamen in puluerem triti omnes albi apparent. Albus autem color necessario oritur. Quia omne diaphanum cum ipsius continuum soluitur visum terminare & apparentem non realem (quam à nullare accepit) aliquem colorem assumere debet, Qui sane est albus. Si quis obiiciat rubinum, Saphirum, Smaragdum esse diaphanas gemmas non tamen illarum pulueres esse albos: Assero quantum diaphanitatis inest geminis, tantum albedinis pulueri accedere, ac propterea rubini puluerem multum albedinis in se habere, neque tam rubrum esse quam ipse rubinus, propterea quod exigua rubedinis portio quae ad tingendum diaphanam gemmam sufficit vix apparere in eius puluere possit, qui fere à materia diaphani totus albus est. Quod autem in diaphano exigua coloris portio gemmam tam coloratam reddat, hoc fit propterlucem, quae colorem illustrat per totum gemmae corpus, ac quodammodo radiis suis multiplicat. Ga naar margenoot+Nigrum autem colorem diaphanum impedire, & propterea nullas nigras gemmas diaphanas esse: fit, quia nigredo potius coloris priuatio quam color videtur. Tenebris enim simillima est; quae in se visum absque coloribus, & luce terminant. Deinde quia nigredo nullum colorem in se suscipere, nec lucem transmittere posse videatur, sed sistat quasi in conspicuam, vt vmbra & priuatio. Quod cum fit, ipsa terminat complete visum ac opacum corpus cui infidet, reddit. Albedo non solum terminat visum, vt lux, sed quasi reiicit, iterum ad suum principium, vt speculum ad alia. Vt albedo color non esse videtur, ita nigredo econtra absque luce color videtur, cum in tenebris semper visum terminet, & propterea proprie & actu color semper sit: neque diaphanus esse possit, dum visum sistit.Ga naar margenoot+ Quinimo neque à luce, cui resistit & à quo nihil afficitur, penetrari potest. Deinde vt alii colores sine luce esse non possunt, ita hic absque eo esse potest, ac vt tenebrae de die in spelunca ab eo, qui in sole est videntur, ita hic color semper conspici potest. Nullus itaque color perfectius visum terminare potest quam nigredo, propterea & in sole & in tenebris | |
[pagina 27]
| |
maxime perspicua est, vt lux & albedo, quae & in luce, & in semitenebris conspiciuntur. Dum nigra corpora non habent superficiem vtcunque leuem, quia lux retinetur, nigra apparent vt sunt. Si leuem habeant reiicitur lux ad vicina, à quibus corpus nigrum coloratur. Si leuissima est superficies, fit inde speculum. |
|