Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 21]
| |
quae tanquam materiae ad ipsorum generationem concurrunt prouenire putant. Opinionis huius caussa est aquae diaphanitas, sine qua nihil diaphanum esse arbitrantur, & quicquid tale est ab illa hoc habere existimant. Sed falluntur maximè, quia non solum aqua, sed & aer diaphanus est, licet atomis sit plenissimus. Deinde ignis elementum seu aer aethereus, aerem adhuc diaphanitate superat. Quod autem aliquid absque aqua diaphanum fieri & generari possit ostendunt vitra, quae omni aqueo humore priuata sunt, & lapis specularis, quo vix aliud mixtum maiori diaphanitate praeditum reperiri posse puto. Est tamen omni humido priuatus & siccissimus. Ga naar margenoot+Non erit itaque aquae copia, diaphanitatis causa, sed aliud quiddam. Existimo diaphanitatis causam esse propter terrae exactam, & in minimas particulas resolutionem, talemque earum vnionem vt corpus quod constituunt nullis poris aut atomorum terminis discretum, sed plane continuum sit. Ga naar margenoot+Continuitas enim sola omne corpus diaphanum facit, quia in ea visus terminum non habet; Dum habet, quod per accidens contingere potest, perspicuitas impeditur. Nec ob aliam causam aqua diaphiana est, quam quia nulla est partium in ea discretio. Ga naar margenoot+Aer ob eandem causam diaphanus est; qui licet atomis constet ac ii superficiem habeant, qui visus obiectum esse, eumque terminare possint; tamen quia exigui & in loco vndique illuminato non videntur, diaphanitatem non impediunt. Ga naar margenoot+Vbi videri possunt, vt in cubiculo occluso solis radiis per rimam aut foramen admissis eos illuminantibus, aeris diaphanitatem impediunt: In iis enim terminatur visus, quia vmbram habent in parte Soli auersa, quae pars à circumstanti corpore tenebroso illuminari, quin obscuritas deprehendatur, non potest. Quod autem verum sit continuitatem diaphanitatis causam esse; ea expressè ostendunt, quae diaphana cum non sint, talia reddantur si id adueniat quod partes discretas continuet, hoc est vniat absque discretione: Deinde viceuersa ea quae cum diaphana sint discretione partium vel amota earum continuitate opaca redduntur. Prioris conditionis est charta simplex, quae opaca cum sit, affuso oleo calide diaphana & transparens redditur. Oleum siquidem diaphanum, inserit se omnibus chartae particulis, easque humectat, & poros omnes sua materia implet. Id cum facit corpus ipsius per totam chartae substantiam continuatur, non secus ac si absque charta esset: continuatio haec diaphani causa est. Adhibetur oleum calidum vt melius penetret chartae substantiam, & poros omnes repleat. Posterioris conditionis exemplum glacies est aut crystallus, quae si malleo percutiantur, vt fissurae intrinsecae fiant; licet exterius nullae appareant; & inter fissuras nullus aer esse possit; tamen quia vna pars ab altera fissura secernitur; & singulae suas distinctas superficies habent impeditur diaphianitas propter lucis reflectionem. Sed longè apertius si glacies aut crystallus in puluerem redigantur. Sic enim nihil diaphani in se habent ac terrae instar, quae semper opaca esse solet; se habent. Quia itaque gemmae multum terrestris materiae in se habent: vt diaphanae fiant, continuitas in terra fieri debet, hoc est terrae particulae ita iungi debent, vt harum nulla terminum vel superficiem habeat; sed omnes simul vnam tantum constituant extrinsecam, & | |
[pagina 22]
| |
talem quae visus obiectum esse non possit propter transparentiam. Non potest autem talis esse nisi vnio partium sit intrinseca. Vnio porro partium terrestrium non fit nisi illae in minimas particulas multo videlicet minores, quam atomi in sole volitantes sint, resoluantur, ac illis terrestre quippiam transparens addatur, (vt exemplo chartae ostendi paulo superius) quod minimas illas partes vinciat, secum continuet, ac earum terminos tegat, ne visus obiectum fiant, eiusque radios sistant, & diaphanitatem impediant. Res illa terrestris transparens salis species est, quae aqua diluta, ac terram in minimas partes sua acrimonia secans, illam aptam diaphanitati facit, ac illi vnita (explosa aqua quae illi vehiculi loco fuit) in gemmam diaphanam concrescit. Quae gemmae plus salis habent, caeteris molliores magisque diaphanae sunt, vt Crystallus, Berillus, Iris Citrinus, & similes. Quae durae sunt minus salis obtinent, nec adeo diaphanae, vt Adamus, qui plus micat quam transparet. Vitrum, selenites, cornu, & alia complura, quae transparent sale non carent. Ga naar margenoot+Sal itaque iuuat, vt facilius terra diaphana fiat, quia eam nectit & in minima resoluit. Quod cum fit oritur continuiras corporis, & per consequens diaphanitas. Dum id non fit & terrestres particulae sibi inuicem adduntur tantum, ac singulae vel terminis propriis secretae manent, aut poris à se inuicem distinguuntur, totum corpus ex iis conflatum opacum redditur. Sed existimare posset aliquis aerem cum sit diaphanus, diaphanum impedire, dum videlicet partium continuitatem impedit, quod tamen contra rationem videtur. Ga naar margenoot+Respondeo aerem non impedire diaphanum dum secernit corpuscula à se inuicem, quia vel illa habent terminos visibiles, vel non habent. Si habeant visibiles hoc est, non continuos, sed poris oppletos, illi sunt in causa, non aer. Si non habeant, aer non impedit diaphanitatem. Propterea aer inclusus diaphanae gemmae ipsius diaphanitatem non tollit. Gemma tamen ipsa minus est perspicua propter propriam superficiem, in quam lux incidens reflectitur, & visum terminat, non secus quàm aquae superficies saepe impedit propter lucis incidentes in illam radios eiusque reflectionem, quo minus ad fundum ipsius conspici possit. Atque haec de causis diaphanitatis & opacitatis sufficiant. |
|