Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 16]
| |
De Lapidum & Gemmarum accidentibus earumque forma accidentali. Cap. XIII.CAusis, forma & loco generationis lapidum & gemmarum explicatis, nunc accidentia, ac formae extrinsecae explicandae sunt. His enim, nobis (qui essentias rerum intrinsecas prorsus ignoramus) in cognitionem veniunt. Inter accidentia numero formam accidentalem, duritiem, pondus, colorem, opacitatem & perspicuitatem. Ga naar margenoot+Ad formam accidentalem gemmarum vel lapidum bene constituendam magni momenti est, materierum, quae ad eas producendas necessariae sunt, proba dispositio & mixtio, nec non concurrentium qualitatum iuxta temperies, ac formatricis Spiritus copia sufficiens, situsque seu loci aptitudo. Haec omnia si legitimè, & vt cuiusque lapidis vel gemmae natura postulat, se habeant gemmae vel lapides asque vitio producuntur, si secus, vitiosae fiunt. Cum itaque Spiritus formatrix, cum materia arenosa, lutosa, argillacea, lapidosa, humida, sicca, calida vel frigida, ad lapidis vel gemmae generationem, non requisita quantitate concurrit, ac in loco inidoneo, vitium oritur in lapide qui generatur. Ga naar margenoot+Hinc fit gemmas nonnullas festucas, atomos, plumulas, nebulas, micas, terram vel lapides in se continere, item hiulcas esse, ac alienis coloribus tingi, nec eam formam extrinsecam habere, quam solent dum legitimè producuntur. Ga naar margenoot+Dum singulorum lapidum vel gemmarum materia necessaria locus & seminarium praesto est, tum legitima singulorum accidentalis forma erumpit; quae sanè in tanta lapidum & gemmarum varietate diuersissima est. Nam nunc globosa, angularis vt quadrangula, pentagona, hexagona, heptagona, & poligona, nunc concaua, plena, aspera, leuis, magna & parua est. Interdum animalibus eorumque partibus, arboribus aut herbis, rebusque inanimatis similis efficitur. Globosam formam habet granatus Bohemicus inter gemmas, & inter lapides fusci illi qui punctis referti partim albis, partim nigris in ditione Comitum Mansfeldensium duriores & grauiores vulgaribus lapidibus inueniuntur. Quadrangulam formam habent Smaragdi occidentales & granati spurii, hexagonam cristalli fere omnes ac complurimae aliae gemmae, polygonam habet Basaltes, concauam crapaudina, leuem superficiem habent Cristalli, & quicunque angulis excrescunt. Asperam, qui cuti, aut cisti includuntur. Nam exempti omnes leuigari à sculptoribus possunt. Magnam formam habent rupes & lapides ignobiliores: quia ad earum generationem, terra multa, eiusque exigua alteratio desideratur, paruam habet adamas, quia ex purissima terrae condensatae parte, ac exhalatione ignea, quae raro misceri optimè possunt, generatur. Animalibus similem habet formam conchitis, animalium partibus osteocolla, & odontia: Arboribus similem habet Corallus, herbis similem Corallina, rebus inanimatis asteria Trochites &c. (vt in tractatu proprio gemmarum & lapidum ostendetur) formam similem nacta est. Ga naar margenoot+Quod autem aliqui lapides vniti ex vna similique materia geniti videantur, vt alabastrum & lydius lapis, ille totus albus, hic totus niger, aliqui vero ex particulis etiam diuersis coloribus constare, & nonnulli ex venis diuersis coloribus | |
[pagina 17]
| |
aquae fluentis instar, vt Achates, Iaspis & Chalcedonius conspiciantur: id propter mixtionem materiae ac distincta tempora, quibus exhalationes tingunt materiam, dum ea à calore excoquitur, & ab aqua seu succo lapideo irrigatur, contingit. Partes enim si non vno tempore vniantur, ex frustis lapis coagulatus videbitur, vt marmora maculosa. Si inter frusta fluat succus lapidescens variis coloribus ab exhalatione tinctis, fluentis aquae instar in lapidibus vel gemmis venae variae conspiciuntur, vt in Achate, Chalcedonio & Iaspide. Vt mixtio materiae diuersa lapidum & gemmarum genera constituit, ita etiam in singulis lapidibus & gemmis si à determinato modo recedat vitia plurima efficit. Qualis autem mixtio legitima esse debeat, natura sola nouit, si homini nota esset, veras gemmas procreare & gignere posset, quod hactenus nemo praestare vnquam potuit. Tentarunt id à multis annis Chymici: sed nihil praestiterunt, nisi quis mendacium pro veritate habere velit. Ga naar margenoot+Nam quas illi concinnant gemmas nihil commune cum veris habent, cum neque materiam, neque locum, neque efficientem causam, quae veras gemmas gignere debet, habeant, ac gemmae ab illis factitatae, vitra sint gemmarum coloribus tincta, ita vt praeter colorem diaphanitatem aliquamque duritem nihil simile gemmis habeant, sed de iis suo loco. Ga naar margenoot+Cur autem rotunda forma lapidibus & gemmis nonnullis peculiaris sit, vt granato Bohemico, Geode & margaritis: aliis figura hexagona in pyramidem hexagonum definens, vt Crystallo, Amathisto Bohemico & Adamantibus Hungaricis, admiratione non caret; Tam enim axactè aequales superficies habet Crystallus vt ab artifice politus videatur. Rotundam figuram nancisci videtur Geodes, quia ex portiuncula argillae gignitur, quae cum humectatur, arenosae particulae illi postea facile adhaerent, & adhaerentes ab expirante paulatim humido aquoso metallica, aut minerali exhalatione grauido, lutum circumstantes facile vniuntur & condensantur, ac rotundam necessario figuram, si gleba rotunda fuerat lapidi faciunt: quantum autem à spherica figura declinat tantum & lapis, lutum vero ipsum humido & exhalatione priuatum, puluerulentum ac locus internus ex parte vacuus, redditur. Ga naar margenoot+Margaritae rotundae fiunt quia quodammodo ab atomo aut exigua terrae aut lapilli portiuncula excrescunt adiecto semper nouo humore. Is enim cum portiunculam ab omni parte humectet, & postea concrescat, & induretur, necessario etiam orbicularem figuram margaritis tribuit. Nam si in corpore animalis haec adiectio ab omni parte non fieret, sed tantum ab vna parte, quia videlicet particula illa fortassis conchae affixa esset, tum non rotundae, sed hemisphericae Margaritae, quales ob eam causam plures iuueniuntur, fierent. His enim humor non exacte & libere omnem partem humectare potest. Ga naar margenoot+Quod ad granatos attinet, videntur ex aquae guttis interram quam humectare non potuerunt delapsis, ac postea sanguinea exhalatio antequam humidum euanescere potuerit, tinxit, coaluisse. Sed nihil in istis lapidibus vel gemmis, quae formam etiam accidentalem ab essentia intrinseca sumere videntur certi quicquam definire ausim. Dabo paulo post in hoc capite aliam rotunditatis non solum granatorum, sed etiam silicum rationem, quae fortassis magis lectori placebit. | |
[pagina 18]
| |
Ga naar margenoot+De Crystallorum angulis & causa cur fere semper sex angulos habeant, varia est authorum sententia. Cardanus tentat rationem reddere, sed principium petit. Aretinus & alii probabilius exemplo aluminis, calchanti, salis nitri, & sacchari candidi, quae post coctionem euaporato humido à terrestri materia in angulosas superficies congelantur: idem in Crystallo fieri arbitrantur. Quod autem sex angulis perpetuo oriantur hoc imprimis mirantur; ac ideo quia corporibus in animatis figuram certam asscribere velle, id illis videtur rationi minime consentaneum: cum ad virtutem organicam pertineat certam figuram efficere, quae ideo solis animatis inest, anima alicuius gratia agente: figuram autem omnem determinatam esse organici corporis, non similaris quae nullam habet determinatam figuram. Sed quia omne corpus figuratum esse debet, aiunt particulas humidorum cum per se fuerint, rotundas fieri, vt aquae guttulae, aut à continente corpore figurari, siccas autem qua contigerit eas discindi tales seruari: ac ob eam causam quae in discissione ordinatam habent diuisionem ordinatam etiam figuram necessario retinere, quae variam, variari etiam figuram. Diuisionem solidorum corporum aliquando fieri ordinatam, vt quae in crustas soluuntur, ex quibus coagmentata sunt. Aliquando in varias fortuito, vt cum frangitur malleo lapis. Posse etiam fieri diuisionem in coagulatione dum humida adhuc sunt corpora & partes in diuersa tendunt: quo casu pro diuisione determinatas figuras fieri, perinde ac in exiccatione soli palustris, scinditur solum in rimas diuersae figurae. Simile etiam fieri in Crystalli coagulatione, succum enim lapidescentem cum totum spatium impleat loci in quo est, in coagulatione discedentibus in diuersa partibus terrenis, & ad latera saxi continentis attractis agglutinatisque figuram facere in concretis lapillis, quae apta sit spacium replere, ac propterea si non vniformiter, sed vario modo diuisiones contingant, etiam varietate figurarum impleri spatium. Si autem vniformiter quod ob puritatem & aequalitatem succi contingit, necessario vnum genus figurae oriri in omnibus eamque quae apta nata sit spatium implere. Tres autem esse huiusmodi figuras, triangularem, quadratam & hexagonam. Non fieri autem triangularem, quia medium non habet ad quod tanquam ad centrum vndiquaque aequaliter constringantur partes Non quadratam, quia imperfecta est; oriens tantum ex duabus lineis se inuicem secantibus ad angulos rectos, & habens angulos à centro remotissimos. Superesse itaque solam hexagonam perfectam ad circuli naturam prope accedentem, quia ex triplici diuisione superficiei ad angulos acutos, sex triangulis in vnum veluti centrum coeuntibus, vt omnes maiores sint recto, constat. Sed vt verum fatear istorum opinio mihi non satisfacit. Nam Crystalli, etsi in spacio oriantur; id tamen non implent; neque angulis, saxi lateribus adhaerent, sed à radice quasi expullulant ac corpus reliquum in libero spatio habent, (quemadmodum alumen, salnitrum, & calchantum simili modo in libero spacio, imo in humido ipso angulares figuras sortiuntur. Deinde si hexagona figura perfectior est triangulari & quadrangulari, quia ad circuli naturam propius accedit, & propterea illam Crystallus optat, | |
[pagina 19]
| |
multo magis duodecim triangulorum figuram aut circularem optabit, tanquam omnium perfectissimam, & in qua omnes extremitates à centro aequidistant. In huiusmodi enim figura commodius, aequaliter & vniformiter puritas succi ad centrum tendet. Sed Crystalli nulli circulares inueniuntur, alia itaque huius figurae causa esse debet. Putat Aretinus contra rationem esse Crystallo & rebus inanimatis certam figuram tribuere, quod figura tantum animatis competat, & ab anima fiat alicuius gratia agente. Animam autem proculdubio etiam vegeratiuam & non solum rationalem aut sensitiuam intelligit, propterea quod arbores frutices, herbae & flores suas peculiares figuras habeant, quibus à se inuicem distinguuntur. Nam si haec excluderet, naturam in istis contra rationem (quae tamen nihil frustra facit) quid efficere diceret, quod absurdum esset. Vt itaque plantae quia crescunt, & in varias figuras formantur vegetatiuam animam habere statuuntur, longissime ab animantium anima discretam, non video cur lapides nonnullos qui crescunt aut formantur, vt Crystalli, crescitiuam aut formatiuam animam habere, statui non possit. Praesertim cum tanta differentia inter hanc animam & vegetatiuam non sit, quanta inter vegetatiuam & sensitiuam. Plantae enim à lapidibus tantum differunt, quod semen quo resuscitantur proferant, lapides id, aut nunquam aut raro faciunt, dicitur siquidem, vt in cap. de adamante notabo: Adamas alium parere. Verum quia nondum constat, an Crystallus crescat per augmentationem, an vero per separationem oriatur, ac propterea haec eius facultas, quae format sex angulos anima crescitiua appellari non debeat, formatiuam tamen dici posse nihil prohibet, cum rebus nomina libere dentur, & huius facultas semper eandem figuram in sua specie seruans, animae (sed ignobilioris quam vegetatiuae) nomen mereatur, quod rem ipsam melius explicat, non mutat. Non est itaque contra rationem, vt ipse putat, facultatem in re aliqua, seu animam si quis ita appellare velit, formam aliquam certam producere. Nam, si facultatem inesse neget, magis contra rationem peccabit. Cum quicquid illud sit quod semper eodem modo hexagonam figuram Crystallo tribuit, aliquid sit & hoc ipsum efficiendi vi, hoc est facultate figuram faciat. Nec refert an hoc per expressionem materiae inutilis, an per attractionem vtilis ad centrum futuri corporis fiat, quia vtrumque à facultate aliqua, vt dixi, efficitur. Sed aliorum sententiis referendis diutius immorari nolo: nunc meam, non contemptis tamen aliorum sententiis, proferam. Ga naar margenoot+Notum est, vt antea recensui, Sal nitrum, sal vrinae, alumen rochae calchantum, saccharum candidum, aliaque multa salium genera humore dissoluta, eoque ex parte postea auaporato congelari, seu coagulari, ac formam angularem adipisci. Demonstratum etiam est in capite de materiali gemmarum causa ad earum generationem salis multum concurrere. Ex quibus probabiliter colligi potest, Crystallum, aliosque lapides aut gemmas angulares à sale angularem formam habere. Fit autem forma hoc modo, Sal humore dissolutum terrestri materiae subtilissimae miscetur, eamque in minima acrimonia sua redigit & subigit. Sal si copia vincat ter- | |
[pagina 20]
| |
restrem materiam, euaporato ex parte aqueo humido in angulos concrescit cum materia terrestri sibi vnita. Si terrestris materia à salis portione regi non possit, aliam formam suscipiet gemma aut lapis vt rotundam vel irregularibus angulis praeditam. Rotunda fit, dum materiae coagulandae partes sunt prorsus vniusmodi, ac aequali tempore, & vi ad centrum corporis vel lineam incorporis medio existentem tendunt. Vt in granatis Bohemicis, quorum nulli vitium (ob materiae optimam & eiusdem naturae mixtionem) habent, contingit. Angularis dum non aequè cito, neque aequali vi partes medium cupiunt; vt in silicibus, & quadratis nonnullis lapidibus fit. Cur autem salia in hexagonam figuram abeant difficile est coniectu. Existimo quia salia homogeneae naturae non sunt, sed ex diuersis partibus composita, vt chymica resolutio ostendit omnes in congelatione ad medium quoddam vbi initium coagulationis sit, vt eo vniantur, tendere, ac sic rotundam figuram tanquam perfectissimam ambire: sed in eo conatu haeterogeneas partes & quae caeteris subtiliores, vel magis aereae sunt, vel tardius ad medium properare & in angulis relinqui vel à reliquis ad angulos pelli, ac sic non rotundam, sed hexagonam figuram oriri, quae rotundae quam proxima est, ac aliis omnib. figuris angularibus perfectior, quia ex sex triangulis rectilineis aequalium laterum constat, habetur. Fieri a. potius sex angulos quam plures puto ob id quod natura per plura nunquam faciat quod per pauciora commodius facere porest. facit autem commodius, quia rotundum citius, ordinatius & aequalius contrahit. Diuidit enim circulum per centrum tribus lineis talimodo, vt sex inde fiant trianguli aequilateri, ac quilibet centrum habeat ab omni angulo & cuiusque lateris medio aequidistans; quod in nulla alia figura plurium angulorum vel pauciorum contingit. Si enim in quadrangulum circulius contrahatur, ac id in duas partes diuidatur, quatuor quidem emergunt trianguli aequales, sed illorum latera neque sunt aequalia; neque etiam centrum habent ab angulis, & à cuiusque lateris medietate aequidistans. Pentagonae & heptagonae figurae rectis lineis & transuersalibus diuidi non possunt. Octogona potest quatuor lineis diuidi & in octo triangulos aequales contrahi: sed trianguli, neque aequalia latera habent, neque centrum à singulis angulis aequi distans. Est itaque hexagona figura omnium figuratum perfectissima & aptissima, vt circulus in eam contrahatur, & per consequens vt Crystallus in eam coaguletur. Sed, vt ingenuè fatear, mihi non plane satisfacio, & naturam vt Crystalus hac nota ab aliis gemmis distinguatur, hexagonam figuram dedisse autumo, non secus quam arborum frondibus & herbarum floribus peculiares suas figuras dat, quae ab architectonico spiritu & formatrice facultate ignoto nobis modo fabricantur. |
|