Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe loco & substantia in qua lapides & Gemmae generantur Cap. XII.DE causis lapides & gemmas generantibus, earumque essentia, seu forma substantiali satis dictum videtur. Nunc quia absque loco generari non possunt, ac ille absque substantia, seu materia non sit, cum nihil vacuum in natura detur, non solum is; sed etiam illa ostendenda est, ac praeterea in quo loco, vel materia facilius, commodius & perfectius generentur. Quod ad locum attinet, experientia teste, in quauis mundi plaga viliores & crassiores lapides generantur, rupes, saxa & montes sub polis, aequinoctiali, & tropicis consistentes id demonstrant. Ga naar margenoot+Lapides ex tenuiori materia constantes, vt marmorum genera, rarius circa arcticum circulum inueniuntur. Puto tamen non minus ibidem quam alibi non deficientibus aliis requisitis ad earum generationem produci posse. Gemmas etiam aliquas in quouis coeli climate produci posse, docet noua Zemla sub arctico circulo posita, in qua totum littus, (testantibus Hollandis, qui primi Europeis hanc terram aperuerunt,) pseudo adamantibus, qui silicum instar globosi sunt, scatet.Ga naar margenoot+ Testatur etiam Germania, Silesia & Bohemia, in quorum montium iugis perpetuis algoribus & niuibus rigentibus, gemmae variae, vt Topasii, A netisti, Cristalli, Iaspides, Corneoli, Saphiri, Turcosae, aliaque gemmarum genera inueniuntur. Ga naar margenoot+Nobiliora gemmarum genera in Indiae orientalis regionibus praecipuè reperiri satis notum est. Procul dubio ob id quod illa intra tropicos sitae sint, ac propterea perpetuo Solem vicinum habeant, illiusque aestu fruantur, sine quo è terra exhalationes, quae ad gemmarum nobilium propagationem, & generationem copiosè requiruntur, produci non possunt. Quod autem in Indiae orientalis regionibus gemmae nobiliores producantur, in Africa vero, & America, aliisque regionibus, quae sub eodem climate, aut latitudinis gradu constitutae sunt, raro, & si producantur, orientalibus gemmis conferendae non sint, multi in caussa folem existimant; quia virtus eius vt aiunt in oriente efficacior est quam in occidente. Tum quia vicinior, tum quia citius orientales regiones suis radiis ferit. Sed vt verum fatear absurda mihi haec ratio videtur. Quia nulla pars orientalis dici nisi respectu alterius potest, & eadem, respectu suorum antipodum, vel etiam vicinorum, | |
[pagina 14]
| |
aut orientalis aut occidentalis est. Exempli causa Hispanis Italia, Italis Graecia & Graecis Persia est orientalis. Iterum viceuersa Indis Persia, Persis Graecia, Graecis Italia, Italis Hispania est occidentalis. Simile etiam antipodibus contingit. Nam Americani indorum sunt antipodes. India Americanis orientalis est, eadem ipsis occidentalis, cum proficiscenti occidentem versus in eam peruenire liceat, neque maius itineris spatium sit, siue occidentem, siue orientem versus ad eam iter instituatur. Cum itaque eadem regio cum antipodum regione comparata, vel orientalis, vel occidentalis sit: Quid, quaeso, iste respectus qui non aliter se habet, quam dextrum & sinistrum in homine, & per se nihil est, vt omnis relatio efficere poterit? nihil profecto. Ga naar margenoot+Si itaque India orientalis gemmarum nobiliorum ferax est, id non propterea quod orientalis sit nostri respectu contingit; sed propter aliquam aliam causam. Non quia sol illis vicinior est; omnibus enim sub eodem latitudinis gradu habitantibus aeque vicinus est, apud quos tamen non nascuntur. Non etiam quia, vt aliqui opinantur, citius orientem Indiam suo calore fouet quam occidentem; Quia neque hoc nisi respectiue verum est. Nam in Hispania prius oritur sol quam in Mexicana, in hac prius quam in laponia, & in laponia prius quam in India; vt hac ratione dici possit, citius in Hispania oriri. Verum dum sol Hispanis oritur, verum est ante paucas horas elapsas Indis ortum fuisse. Quemadmodum verum est solem qui hoc momento Hispanis oritur, post 18 horas Indis oriturum fore. Ita idem ortus solis in Hispania, vel prior vel posterior, sed respectiuè dici potest. Cum itaque sol eodem modo ad quemuis latitudinis gradum dum orbem terrarum circumit, se habeat, neque aliquo in loco prior, vel posterior nisi respectiue dici possit: certissimum est propter id nihil solem in rebus mutare, neque propterea vni regioni plus quam alteri tribuere. Ga naar margenoot+Causa ergo quod in India gemmae nobiliores inueniantur potius quam in aliis locis, vel est terrae natura, vel coeli stellarumque supra eminentium virtus. Coelum vel stellae supra Zenith constitutae si id efficerent, non tantum in India, sed sub eodem climate propter orbis quotidianum motum nascerentur. Id quia non fit restat terrae peculiarem dispositionem in caussa esse, quod in India nobiliores gemmae nascantur. Nisi forte quis velit in Africa & America sub eodem climate easdem non minus, quam in India generari: Verum hactenus repertas non esse quod ab incolis barbaris incognitae, & neglectae sint. Ab Indis vero orientalibus, ante multa secula omnes regni angulos, & loca ita esse explorata, vt illis nulla gemma latere possit. Nam & nunc in Germania, Bohemia, Silesia, aliisque Europae prouinciis contingit à peritis metallariis ac simplicistis multa in lucem trahi, quae priori aeuo abscondita, & incogita fuerunt. Multae etiam gemmae cuti aut cisti saxeo ita includuntur, vt pro saxis habeantur, & non nisi à perito nosci possint. A paucis annis hic in Bohemia multi lapides praeciosi in lucem protracti sunt, & in Hungaria Opali. qui cum orientalibus certare possunt, imo illos raritate & dignitate superare. Vidi enim qui ex nigro colore, (cum alias albescant) ignem iacerent viui carbonis instar, quos quis recte carbunculos vocare posset. Si quis itaque asserat in America & Aphrica aeque nobiles ac in orientali India gemmas | |
[pagina 15]
| |
generari posse, non repugno. Sub eodem enim climate cur terra ad gemmas aequae disposita, ac in India orientali esse non possit non video. Verum an sit dubium est, propterea quod, vt dixi, ab iis qui gemmarum habent cognitionem, illae prouinciae non sint adhuc examinatae. Potest sane India terram habere gemmarum generationi aptam, America vero & Aphrica nequaquam. Ga naar margenoot+Hactenus locus in quo lapides & gemmae generentur demonstratus est; nunc materiae in quibus generentur ostendendae sunt. Hae sunt aer, aqua, terra, & ignis reliquorum corporum elementa. Nam in horum singulis gemmae vel lapides fieri, vel generari possunt. In aquis nascuntur plerunque lapides vel gemmae perspicuae, dum exhalatio terrestris, vel succus lapidescens eam indurat. In aere subterraneo simili modo gemmae transparentes nascuntur; Dum is in terrae meatibus concluditur ac exhalatio concauum locum terestri materia subtili replet. In aere vero superiori lapides interdum generantur: dum exhalatio ex copiosa materia terrestri à nubium frigore in angustum locum cogitur, & induratur. In igne vero nostrate terram lapidescere lateres vasa coctilia, & vitra quae gemmas aemulantur, ostendunt. Terra vero gemmarum & lapidum omnium haud dubie est feracissima; quia illa praecipuam ipsis materiam praebet. Sed non solum in illa, sed etiam in animalibus aquatilibus, aereis, terrestribus, & arboribus gemmae ac lapides locum generationis habent. Ga naar margenoot+In homine siquidem, sue, capra, boue, bufone, capricerno, gallo gallinaceo, hyrundine, palumbellis, lucio, perca, cyprino, conchis ostreis aliisque animalibus saepe lapides gemmarum instar reperiuntur. Gaudent praeterea peculiaribus suis locis multae gemmae & lapides; Crystallus & molliores gemmae fere omnes libenter frigidis regionibus, locisque humidis, Nobiliores & duriores, vt Adamantes & Rubini calidis delectantur. Omnes facilius, & perfectius in terra molli minuta, & humida vbi exhalationes & aquae metalicae plurimae sunt, quam in terra arenosa, quae non facile cohaeret, sed difluit, proueniunt, ac gignuntur. Ga naar margenoot+Metallicae enim aquae & exhalationes plerumque lapidificam facultatem in se habent, vt ipsa metalla, quae facile in gemmas & lapides etsi non veros, commutantur. Stibium enim & plumbum in lacinthi formam, minium in Smaragdi transmutatur. Quod profecto non fieret nisi magna cognatio spiritus metallici cum gemmis esset. Aquas autem metallicas vel minerales loca vbi defluunt efficere gignendis gemmis & lapidibus idonea, commonstrant non solum arborum frusta, quae ab aqua transeunte in lapidem vertuntur. Sed ipsa animalia, vt limaces, & conchae, ac animalium partes, vt ossa cornua & caro, quae tandem lapidescunt, & in rimis suis concauis, & inanibus transparentes lapides gemmarum instar gignunt aere ab exhalatione perspicua condensato, vel succo diaphano illic concreto. Terestria itaque loca mineralibus aquis vel exhalationibus grauida, prae caeteris omnibus locis gignendis lapidibus & gemmis maxime sunt indonea. |
|