Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe forma substantiali & essentia lapidum & gemmarum. Cap. XI.FOrma substantialis lapidum, vel gemmarum est quae dat ipsis esse proprium & propter quid vel adamas, vel Ophites, vel pumex, est id quod est. Quilibet enim lapis quaeuisue gemma propriam formam habet, qua haec vel illa gemma dicitur, & ab aliis distinguitur. forma illa proficiscitur à seminario, & spirita qui in materia est, ac illam pro vt seminarium postulat, efformat. Hanc formam multi ex mixtura certa, & proportionali elementorum produci existimant. Ga naar margenoot+Sed rerum formae à seminariis suis proficiuntur, ac ab archiectonico Spiritu elaborantur, vt prioribus capitibus ostendi. Seminaria vero à Deo creata sunt tanquam rerum principia, ex quibus singulae rerum species suas essentiales formas nanciscuntur. Haec Seminaria non semper certis corporib. & distinctis concluduntur, vt in Herbarum seminibus fit, in quibus Seminarium, & Spiritum architectonicum concludi videmus, sed saepe in materia ita manent, vt conspici nulla ratione possint. Sic in ramo salicis seminarium arboris confusum est, quod tamen ibi esse, propagatio arboris docet. Nam si ramus amputetur, ac terrae committatur, producitur ex ramo arbor, ac ex illa infinitae aliae. Seminarium gemmarum & lapidum in materia lapidifica eodem modo conspici etsi non possit, tamen futuris gemmis, vel lapidibus principium praebet, & ope spiritus formatrice facultate praediti in gemmam, vel lapidem abit.Ga naar margenoot+ Vt autem seminarium istud eiusque essentia ignota est, ita etiam forma sub | |
[pagina 13]
| |
stantialis, seu essentia lapidum & gemmarum. Hanc ficut vmbra corpus sequitur, ita virtutes, & facultates sequuntur. Ga naar margenoot+Gemmarum enim, & lapidum vires nobiliores, & occultae à forma ipsarum, vt ignobiliores, & manifestae à materia manant. Sic vis trahendi ferrum in magnete, ac sistendi sanguinem in Haematite à forma, exiccandi vero in pumice, à materia proueniunt; atque hae virtutes vel efficaces, vel minus efficaces fiunt pro dispositione materiae. Haec enim si impura fuerit, non exactè elaboratam fuisse, neque seminarii vires efficaces suscipere potuisse certum est, & proinde formam substantialem imperfectam esse; vt nec hominis est, si stultus sit & ratione vti nequeat. Ratio enim praecipuam facultatem à forma, & essentia hominis proficiscentem constituit. |
|