Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe causa formali & modo quo lapides & gemmae generentur. Cap. X.CAusa formalis lapidum vel gemmarum nihil aliud est, quam virtus lapidifica, quae vel materiae praeparatae insidet, vel efficienti causae accedere debet, vt lapis fiat. Ga naar margenoot+Haec à Deo Opt. Max. vt aliarum rerum seminaria, ordinata, constituta & creata est, nec vt Aristoteles, Galenus aliique Ethnici opinati sunt ex quatuor elementorum combinatione ac illorum temperie, cooperantibus primis, aut secundis qualitatibus nascitur, oritur, aut producitur. Nam, vt ante admonui, ex illorum quantumuis varia mixtione absentibus rerum seminariis nullum mixtum propria, nouaque forma ornatum produci potest. Manent quippe confusa sibique inuicem apposita, ac proprias & singulares suas forinas, vt ante mixtionem retinent. Quod si absque rerum seminariis potuisset forma è materia ex elementis composita gigni, frustra Deus rerum semina terrae indidisset. Ga naar margenoot+Modus quo lapides & gemmae generantur non vnus est, sed multiplex & diuersus. Idque propterea quod lapides ex crassiori materia, gemmae ex tenuissima generentur. Deinde quod aliquae diaphanae sint aliquae angulis crescant variisque coloribus ornentur: quemadmodum & lapides, quorum aliqui, vt Basaltes angulis excrescunt, aliqui ad gemmarum naturam proximè, vt marmora quaedam, accedunt: qui ex non adeo crassa materia constant. Haec in lapidibus & gemmis varietas, etiam diuersum modum quo procreentur, desiderat. Lapides crassiores plerunque ita generantur.Ga naar margenoot+ Dum aqua succum lapidificum ferens terrae partes nectit, ac aqua è massa iterum exstillat, vel ab exhalatione calida expellitur, aut absumitur, massa illa paulatim expulso humido | |
[pagina 12]
| |
indurescit, donec in lapidem formam massae seruantem abeat. Si humidum à calore non expellatur, sed à caloris defectu excludatur, ac terra seu materia lapidea in aqua soluta se ad intima recipere conetur, multorum angulorum lapis producitur vt Basaltes: si ad centrum se recipere conetur globosus lapis nascitur, & sperichus. Gemmae diaphanae hoc modo procreantur. Dum in materia ad generationem lapidis apta concauus locus aliquis aere plenus est, ac is ab exhalatione vel à succo lapidescente, & diaphano è subtilissima lapidum materia constante repletur, absorpto à materia circundante concauitatem humido, aut eo euaporato, terrestris succi lapidescentis pars in gemmam perspicuam concrescit, quae concauitatis figuram seruat, si tantum materiae, quantum spacium requirit continuus succi affluxus secum tulerit. Alius siquidem humido aquoso absorpto, vel à materia secreto, quod propter caloris defectum (ut in nitri congelatione ostenditur) sit, in angulos gemma contrahitur, ita Crystallus generatur. Dum absorbetur humiditas lapidescentis succi à circunstante materia illa in lapidem qui mater, vel cutis gemmae dicitur concrescit, sic Calcedonii fere nascuntur, in cute opaci, intus vero diaphani. Dum vero è materia circunstante ex halat in aquam aut aerem conclusum cum spiritu tenuissima & perspicua terrestris materia, etiam aer vel aqua paulatim indurescit, consumitur, vel euaporat, ac in locum illius gemma diaphana ex immissa materia excrescit. |
|