Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe causa materiali Gemmarum & lapidum. Cap. IX.COmmunis fere Philosophorum opinio est, omnia mixta ex quatuor elementis terra, aqua, aere & igne, tanquam materia constare, ac lapides plus terrae, gemmas plus aquae quam lapides aut plurima mixta habere. Quod ad terram attinet, nemini dubium est, in lapidibus opacis, plus terrae, quàm caeterorum elementorum esse. Id enim grauitas durities, color & analysis, si in puluerem terantur, aut redigantur euidenter demonstrat. De gemmis non ita constat propter diaphanitatem, perspicuitatem, & transparentiam, quam multi putant ab aqua, quae etiam diaphana est, Si videlicet à Sicco terrestri condensetur, prouenire, non secus quam aqua à frigore condensata in speciem Cristalli abit. Verum vehementer falluntur: Ga naar margenoot+Quia diaphanitas, aut perspicuitas gemmarum non propter aquae copiam condensatam, vt postea fusius docebo. Sed propter terrae exactam in minima resolutionem, talemque partium vnionem vt totum corpus nullis poris aut atomorum terminis discretum sit, efficitur. Continuitas enim omne corpus diaphanum facit, quae in terra fieri non potest, nisi ipsa in corpuscula atomis longè minora redigatur, ac illis terrestre quippiam transparens addatur, vt vinculum minimarum partium sit, ac earum terminos obliteret, atque ex illis continuum corpus faciat. Non est itaque magis aqua gemmarum materia quam lapidum, cum à gemmis lapides aliter non differant, quam quod lapidum materia impurior, crassior, minusque subacta, & cocta, gemmarum tenuior, purior, magisque subacta, excocta, ac condensata sit. Vtriusque profectò fere tota terrestris est, minimum aeris aquae vel ignis in se habens; licet ad lapidis aut gemmae generationem aqua, aut ignis magis quam aer necessaria sint. Aer n. à Diaphanis & gemmis plane excludi debere videtur, ne partium continuitatem, & diaphanitatem impediat. In lapidibus siquidem aer atomos terrestres terminat, ac illorum poros opplet. Ga naar margenoot+Necessitas aquae praecipuè requiritur ad coniungendas subtilissimas terrestres partes ignis ad subigendas, exiccandas, & condensandas vt indurescant & corruptioni resistant, quam humiditas, & corporis mollities promouet. Verum ignem, | |
[pagina 10]
| |
aquam, & aerem actu manere in gemmi & lapidibus omnibus, potius ratione quam sensibus probari potest. Quis enim in adamante & auro (à quo chymica arte ignisque beneficio nullae heterogeneae partes separari possunt) haec ostendere potest. Ga naar margenoot+Philosophorum tamen omnium fere opinio est omnia mixta & proinde lapides & gemmas ex quatuor elementis tanquam materialibus causis constare. Id etiam si concedatur, remotae tamen eae sunt, vt pote omnibus mixtis communes. Ga naar margenoot+Ab hac opinione decedunt Paracelsistae, qui mixtorum omnium & proinde gemmarum & lapidum principia materialia alia constituunt, videlicet salem, sulphur, & mercurium; propterea quod partibus mixtorum ignis opera ac spagyrica arte separatis, sal aperte mercurius vaporis aquei instar ac deinde sulphuri quiddam simile, & quod ignis nostri vulgaris sit pabulum & alimentum appareat. Haec opinio etsi multis verissima videatur propter analysin quae idem in omnibus fere mixtis comprobare videtur, tamen neque in auro, neque adamante haec principia ostendi facile posse existimo. Scio multos iactare ab auro se haec principia separare, tandemque ostendere posse: Sed nemo hactenus vir bonus mihi se id praestitisse ausus fuit asserere. Ga naar margenoot+Quaecunque auri solutiones à Chymicis ostenduntur, ab adiunctis materiis, non ab auro venire videntur. Interdum enim sali, sulphuri, aut mercurio quid simile se ab auro separare ostentant, sed vel illi se, vel alios decipiunt, quod huiusmodi ab auro non prouenire, reductio manifestè demonstret. Si enim materia iterum igni concredatur, redit iterum ad priorem formam aurum: quod si in principia sua resolutum fuisset, nequaquam contingeret: quia à priuatione ad habitum (Philosophorum testimoniis) non datur regressus. Verum etsi id praestare possent Chymici, vt multi opinantur, quibus non repugno, ac illorum opinio de tribus dictis principiis verissima esset: non tamen propterea Aristotelis falsa esset. Ga naar margenoot+Vtraeque enim simul verae esse possunt: Nam neque sulphur, neque mercurius, aut sal Chymicorum, simplicia corpora sunt, & elementa, sed mixta ex simplicioribus conflata, videlicet ex elementis Aristotelicis, ex sale enim quolibet etiam de puraro, quem principium mixti vocant, & aqua, & combustibile, ac terreum quippiam elici potest. Idem de sulphure asseri potest. Nam quod in eo flammam concipit ignem Aristotelis quod vero illi tanquam corpus assistit, reliqua elementa refert. Verum si ista sua principia nec heterogeniis partibus constare velint, nomine aliud, re elementa habent. Nam sal quia graue & durum, terra erit; Mercurius quia leuis; & mollis aqua, Sulphur vero quia combustibile, & aer, & ignis erit Aristotelicus. Ga naar margenoot+Vt itaque ex quatuor elementis mixta gemmaeque & lapides constare, ita etiam ex tribus illis Paracelsi principiis possunt. Manifestius tamen in gemmis & lapidibus fere omnibus, terrae elementum quam dictorum principiorum aliquod conspicitur. Ga naar margenoot+In chymica tamen eorum analysi Paracelsi principia ex elementis composita non minus quam elementa aperte in conspectum veniunt: prae caeteris autem sal, sine quo nullum mixtum coagulari posse à Chymicis putatur. Hoc enim gemmarum & lapidum praecipuum coagulum arbitrantur. Ga naar margenoot+Sed vt elementa nonnulla remotae sunt lapidum & gemmarum materiales causae, ita etiam Paracelsica principia. Pro- | |
[pagina 11]
| |
ximior causa materialis gemmarum communiter ab Aristotelicis statuitur lutum lentum, succus qui vehementi frigore congelascit in quo aqua ipsa terram superat, ramenta Saxorum, & succus lapidescens.Ga naar margenoot+ Haec etsi vere statuantur, non tamen materiam satis explicant. Quid enim lutum lentum, & succus lapidescens sit non constat. Ga naar margenoot+Puto itaque proximam gemmarum materiam esse terram tam tenuem & subtilem vt aquae immixta diaphanitatem ipsius non impediat, lapidum vero crassiorem. Deinde amborum salem aliquem terrae visceribus conclusum, ac postremo exhalationem pinguem vel humidam. Non quod omnes necessariae sint pro lapidum vel gemmarum materia, sed quod aliquae. His si accedat causa efficiens, lapidem aut gemmam generari existimo. Ga naar margenoot+Materiae proximae, aqua plerumque inseruit tanquam causa quaedam adiuuans, vt exhalatio. Aqua enim dum terram tenuissimam humectat lutum facit; Dum id maiori copia diluitur ac aqua vel lutum salem continet, iam proxima lapidis materia constituitur, ac propter aquae copiam non lutum amplius, sed succus lapidescens, si facultas lapidifica illi insit dici potest.Ga naar margenoot+ Quod si non insit accedente efficiente causa, id est spiritu lapidifico aut exhalatione, eundem spiritum deferente materia in lapidem, exclusa aqua omnique humido superfluo quod coagulationem impedit, conuertitur. |
|