Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 8]
| |
De mixtorum, gemmarum, & lapidum causa efficiente. Cap. VIII.CVm D. Opt. Max. ab initio totum hoc vniuersum ex nihilo infinita sua potentia creasset terram & aquam tanquam materias ad quaeuis fabricanda ac omne formarum genus suscipiendum procreauit. Terra primò fuit inanis & vacua, hoc est nulla prorsus re ornata, neque semine turgida. Postmodum die creationis tertio seminalem, & formatricem facultatem, qua herbas, & arbores omneque vegetabile protulit, à Creatore suo obtinuit. Ga naar margenoot+Haec facultas procul dubio pro vehiculo habuit spiritum illum diuinum, qui prius ferebatur super aquas, & coadiutricem lucem primis diebus nondum conglobatam: tum vt spiritus beneficio motus in rebus, tum vt lucis ope cui adnatus fuit calor, alteratio & conseruatio rerum creatarum fieret. Spiritus enim is potentia calidus est, & à lucis calore eius calor in actum redigitur; ita vt motus omnis autor, & efficiens rerum omnium causa videatur. Rebus enim insidens rerumque seminalem, & formatricem facultatem in se ferens, tanquam architectus quidam, plantam seu arborem fabricat, pingit, ac tandem in infinitum multiplicat. Similem Spiritum vbi animantia crearet. D. Opt. Max. illis ad varia officia obeunda, vitamque custodiendam, ac speciem multiplicandam dedit. Homini etiam eundem inspirauit tanquam animae proximum instrumentum quo vitam & posteritatem conseruare posset. Hic vt rerum omnium fere autor post Deum est, ac proximum quasi eius instrumentum terrae visceribus, aquae & aeri insidens, ociosus nunquam manet: Ga naar margenoot+Sed perpetuo materiam quam nanciscitur calore, qui illi innatus est, ac ab externo coelesti excitatur, exagitat, format, ac in varias species, pro seminis sibi adiuncti aut materiae immixti varietate mutat. Haec varietas efficit vt praeter animantia, insecta, & vegetabilia; tam varia, & multa mixtorum sint genera. Ga naar margenoot+Nam vt pictores ex albo, nigro, rubro, ceruleo, & flauo colore omne colorum genus facere possunt, ita ex rebus à Deo prius formatis & diuersis, licet paucioribus infinitas res componere, & efficere potest hic Spiritus formatrice facultate instructus. Dum enim materiam multas alterationes passam nanciscitur, ac ipse copiosus est, nobiliora mixta vt animantia imperfecta, insecta, herbas, arbores, & vegetabilia efformat. Dum rudem ac parum passam, metalla, mineralia, lapides, aut gemmas tanquam proxima earum efficiens causa, producit. Verum vel materia Seminarium futurae formae, vel ipse Spiritus continere debet. Id si non fuerit nihil generatur, aut producitur. Ga naar margenoot+Errant propterea qui sola elementorum varia commixtione, ac primarum qualitatum beneficio tanquam efficientibus causis rerum illam varietatem effici opinantur, id enim & sacris literis & rationi contrarium est. Quia sacrae literae vim, & facultatem seminalem, seu formatricem Deum creasse, & terrae indidisse tradunt, sine qua nunquam terra, quacumque ratione aliis elementis commixta, quicquam ope qualitatum primarum solarum producere potuisset. Deficiente siquidem semine vel formatrice facultate, commixtio diuersarum, partium semper remansisset, & compositum nullam | |
[pagina 9]
| |
peculiarem formam habuisset. Si quis obiiciat Gemmas ex materia, quae exiguam alterationem subierit constare, ac ex ea quae adhuc minorem passa fuerit lapides, qui à terra simplici vix alio modo quam quod firmiter illorum partes cohereant distare videntur, Scire debet nullam amplius reperiri terram simplicem & inanem qualis primo die creationis fuerat.Ga naar margenoot+ Sed ab eo tempore quo illi à summo Opifice rerum Seminaria infusa fuerunt, mansisse formatrice facultate foecundam. Ga naar margenoot+Quaecunque itaque terra lapidescit aut in Gemmam abit, lapidificum Spiritum in se tanquam proximam efficientem lapidum, & gemmarum causam, continet: qui motionis & alterationis ad formam caussa efficiens proximior est. Ga naar margenoot+Nam calor coelestis qui Spiritus calorem in actum redigit, remotior causa efficiens est, & remotissima D. Opt. Max. rerum omnium parens. |
|