Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe differentiis Lapidum, qua ab actione & passione eorum accipiuntur. Cap. V.QVemadmodum vniuscuiusque rei actio ab intrinseca quadam vi id est forma substantiali videtur originem ducere, ita passio à materia quae formae subiacet. Differentiae propterea quae ab his sumuntur, id est effectuum varietas, lapidem à lapide melius distinguit, quàm qualitas, quae à figura extrinseca aut sensuum externorum obiectis (vt saepius monui) desumitur. Lapides itaque nonnulli electricam vim fricatione calefacti habent ac pilos trahunt, vt Diaphani, & duri nempe Topasius rubinus adamas; Alii non, vt opaci, nempe Iaspis Sarda, Achates, exceptis bituminosis, vt Succino; Gagate & Lytanthrace. Praeterea sunt è quibus ignis excuritur, vt è Silice Iaspideque, & è quibus non: nam ex Vnione aut Bezoar nullus excutitur. Alii sunt praeterea la- | |
[pagina 6]
| |
pides, qui accensi ardent, vt Succinum, Gagates. Alii qui non, vt Iaspides, Marmora, Saxa, ac complures alii. Ad actionem lapidum etiam spectat quod nonnulli homini amici sint, vt Nephriticus, Vnio, Turchesia, nonnulli inimici, vt Onyx. Ga naar margenoot+Qui amici sunt, infinitis modis distinguuntur. Nam alii vrinam mouent, vt Nephriticus, alii sudorem mouent, vt Bezoar, alii purgant, vt Molochites, Cyaneus & lapis Armenus, alii à casu praeseruant, vt Turchesia, alii à daemoniis, fascinis, & morbis, vt Corallia, alii morbos curant, vt singulis capitibus, vbi de ipsorum facultatibus agetur, explicabitur. Ad materiam, vt dixi, refertur passio. Huc spectat quod alii colorem in igne perpetuo seruent, vt Granatus Bohemicus, alii satis diu, vt Saphirus, alii non diu, vt Topasius. Deinde quod nonnulli lapides perennent nec vetustate facile ipsorum venustas corrumpatur, nonnulli vero econtra facile senescant, ac aetate turpescant, vt Margaritae & Turchesiae, quae coloris magnam faciunt iacturam. Praeterea quod aliqui ab acribus statim laedantur & corrumpantur, vt Vniones, alii non facile, vt Adamas & Saphirus. Alii rursus lapides polituram egregiè recipiunt, vt duriores omnes, alii nequaquam, vt Nephriticus, licèt durus, & molliores omnes. Alii insuper tincturam recipiunt, vt adamas, qui hac nota ab aliis omnibus distinguitur, alii nequaquam. Sunt praeterea lapides qui ignis vim perferunt, vt adamas & granatus Bohemicus, & qui non ferunt, sed in calcem resoluuntur, vt saxum calcarium, vnio corallium, multique alii. Sunt etiam qui fluunt in igne aquae instar, vt silices glaciales, & qui non fluunt, illi nempe, qui vel calcinantur in igne vel igni resistunt. Alii iterum scissiles sunt, vt lapis Scistus, Amianthus, talcum, specularis; alii frangibiles, vt molliores omnes. |
|