De differentiis quae à substantia sumi possunt. Cap. IV.
INter lapides alii partes habent in se distinctas, alii indistinctas. Quae distinctas habent, vel punctulis distinguuntur vel corporibus. Punctulis distinguntur Iaspides nonnulli, ophites, saxaque vulgaria, in quibus arenulae conspici possunt. Sunt enim corpuscula exigua atomis vix maiora. Corpora vero, quibus distinguntur lapides, vel sunt vnius coloris, vel plurium colorum, vnius coloris, nempe rubei corpora habet Heliotropius, vulgus guttulas sanguineas vocat. Plurium colorum corpora habent marmora diuersi generis. Ad substantiam etiam refertur durities, alii enim molles sunt, alii duri. Molles, vel digitis teri, vt lapis armenus, vel ferro possunt, vt Bezoardicus, ac infiniti alij. Duri vel chalibe teri & scindi, vt cristallus, vel smiri lapide, vt Iaspis & Smaragdus, vel tantum Adamante possunt, vt Adamas & Topasius orientalis neotericorum. Ad substantiam non minus quàm priores differentiae videtur spectare forma & figura extrinseca, qua alii lapides sunt angulares, alii rotundi. Angulares pluribus angulis, vt Basaltes, vel sex, vt Cristallus proueniunt. Rotundi aliqui secundum longitudinem sunt, vt Silex, vel secundum omnem dimensionem, id est, fere spherici granatus, geodes, aliique complures.
Ad figuram refertur quod alij habeant lineas à sese coloribus distinctas, vt Sardonix, alii superficies, vt Achates. Marmor, & Iaspis. Deinde quod alii porosi sint, vt alabastrum, quod humorem transudat, alii densi, vt Achates. Item quod aliqui concaui sint, vt Geodes, Aetites, Bezoar & Calcophanos, alii pleni, vt caeteri fere omnes.