Differentiae Lapidum & Gemmarum à loco natali & à modo ortus. Cap. III.
LApides, quia à semine vt plantae vel animalia non nascuntur, alii vel ex humore qui terrestres portiones in minima resolutas in se continet, paulatim augentur additione noui humoris vt Vnio & Bezoar, vel ex luto arescente coalescunt. Nonnulli etiam è radicibus aut quod radicum loco est excrescunt, vt Cristallus, Amethistus, Basaltes, & similes qui confusam quandam materiam pro radice habere videntur, à qua in angulares figuras prorumpunt: Nonnulli absque radice oriri videntur vt granatus Bohemicus, Geodes, Vnio, Bezoar, aliique ex animalibus eruti lapides, qui omnes integri nulli alteri materiae adhaerentes oriuntur. Alii rursus in matre seu theca proueniunt, vt Calimus in Aetite, Rubinus in Palacio, alii in veste seu tegumento, vt Hoplites, alii nudi gignuntur, vt granatus Bohemicus, Silex, ac innumeri alii. Sunt etiam qui ex animatis corpotibus eruuntur, videlicet è plantis, quadrupedibus, auibus, piscibus, ac in sectis: vt semen Lithospermi, Bezoar, Alectorius, lapis tuberonum, ac Limacius; Sunt alii qui in corporibus anima priuatis oriuntur, vt in aere Ceraunia, in aqua Silices, in terra diuersi, prout illa diuerso modo se habet. Nam in molli & friabili granatus Bohemicus, in molli & viscida Cos. In aspera & lapidosa silex, in aspera & metallica magnes & marchasita. Alii rursus lapides cuticulis seu squammis ceparum instar, ac humoris accessione augentur: alii accessione pulueris, vt saxa aeri exposita. Puluis enim in lapidem deiectus accedente pluuia illi affigitur, ac paulatim spiritus lapidifici beneficio indurescit in lapidem.
Inueniuntur praeterea qui per additionem diuersarum massarum excrescunt vt marmora, Iaspides, & Achatis genera, in quibus partes diuersae coniunctae conspiciuntur: ac alii qui per contractionem in lapides abeunt, vt Cristalli & angulares omnes, quos recedente à massa humido non est dubium se contrahere ac in angulos facessere. Atque hae sunt praecipuae differentiae, quae à modo