De Lapidum differentiis in genere. Cap. II.
VT planta in arborem fruticem cremium & herbam diuiditur magnitudinis praecipue habita ratione, ita etiam in lapidis dinisione non pane absurdum visum fuit in priore tabella praecipuas differentias & communissimas à magnitudine sumere. Quia tamen differentiae illae quae à forma & materia rerum accipiuntur, rei vniuscuiusque naturam melius explicant, quam illae quae desumuntur à figura externa ac qualitatibus, quae sensus externos afficiunt, qualis magnitudo, color, & similes sunt: nihilominus tamen, quia istae palam sunt ac sensibus omnibus, visuique praecipuè obuiae talesque, vt dum forma aut materia non facile indagari potest, ipsae lapidem à lapide distinguere videantur: vtile iudicaui omnes hic, aut saltem quas obseruare potui, ostendere.