Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
De lapidibvs ac gemmis in genere
| |
[pagina 2]
| |
dis gemmaeque nomen confundatur, vt quod mixtum hic gemmam vocat, alius non gemmam, sed lapidem esse velit & viceuersa. Deinde quod ea quae minime ad gemmas aut lapides referri deberent, pro iis habeantur; vt animalium nonnullorum ossicula vel testae, terraque paulo durior, item Gagates & Succinum aliaque complura, quae vel ad animalium, terrarum vel vegetabilium classem potius quam ad lapidum aut geminarum spectant. Hae difficultates etiamsi me aliquoties perturbarint, ac à suscepto onere, vt dixi, dimouerint: Nihilominus tamen potius aliquid quam nihil in medium proferendum esse vtilius iudicaui, Dabitur enim hoc modo ansa aliis studiosius ea quę à me inchoata sunt scrutandi ac perficiendi. Quia itaque de lapidibus & gemmis agendum est. Primum omnium quid lapis & gemma sit explicandum est; Deinde genus in species aut differentias diuidendum est. Licet autem nonnulli nolint gemmas sub lapide tanquam genere compraehendi: quia tamen genus proximum communo habent, (cum vtrumque corpus mixtum sit & inanime) ac neutrum, neque metallum, neque sal, neque bitumen, restat vt proximum eorum genus sit terra indurata, quae nullo alio nomine quam lapidis appellatur. Merito itaque lapis genus statuetur ac etiam de gemma praedicabitur; vt gemma quaeuis sit lapis, sed non quiuis lapis gemma. Lapis itaque est corpus mixtum, inanime, durum, inductile, in aqua non liquabile & solidum quod è terra simplici tanquam praecipua magisque conspicua materia citra multas alterationes à natura concretum est. Quia vero infiniti sunt lapides qui gemmae non sunt, vt gemmae definitio aut descriptio habeatur, necesse est lapidem in suas differentias vel accidentia diuidi, donec gemmarum classis occurrat. Lapis itaque alius à natura magnus, alius paruus producitur. Ga naar margenoot+Paruus alius rarus inuentu, alius frequens, rarus alius durus, alius mollis. Durus alius pulcher aspectuque gratus, alius turpis. Pulcher, gemmae nomen meretur. Erit itaque gemma lapis paruus, rarus, durus, & pulcher à natura procreatus. Hac definitione excluditur Onyx, Crapaudina & similes lapilli, quos si quis velit definitione contineri, pulchritudinis nomen à definitione auferendum est. Sed consultius videtur in gemma pulchritudinem requiri, reliquosque lapillus duros & raros tantum lapilli praeciosi nomen (si carè veneant) retinere. Excluduntur etiam à definitione cristallus, Topasius, Iaspis, Nephriticus, Heliotropius, ac omnes qui à natura magni non parui procreantur, ac lapidum praeciosorum nomen seruare possunt. Verum quia magnitudinis, raritatis, duritiei ac pulchritudinis vocabula variè accipi & extendi possunt, circumscribenda sunt. Ga naar margenoot+Parui itaque si lapides habendi sunt, qui oui gallicacei magnitudinem nunquam superare aut perquam raro visi sunt. Ga naar margenoot+Rari qui in paucis prouinciis neque copiose reperiuntur. Ga naar margenoot+Duri dicuntur qui neque digitis teri neque ferro scindi possunt. Qui enim possunt, hi molles, cum duriorbus comparati, dicuntur. Ga naar margenoot+Digitis teri possunt porus, pumex & armenus lapis: ferro scindi possunt fluores omnes qui etiamsi pulcherrimi sint, pro gemmis propterea haberi non debent. Duritiei tres statuo gradus, Primus cum chalibea solumodo lima lapis radi potest, qualis in Turchesia deprehenditur. Secundus cum non nisi Smiri lapide teri potest, | |
[pagina t.o. 3]
| |
[pagina 3]
| |
qualis in Iaspide obseruatur. Tertius cum adamante tantum teri potest, qualis in adamante ipso & Topasio orientali seu chrysolitho veterum animadvertitur. Ga naar margenoot+Pulchri dicuntur lapides à colore, diaphanitate, radiorum reflexu aut figura concinna, visuique grata. Colorem pulchrum habet Turchesia; diaphanitatem Cristallus; radiorum reflexum Iris: figuram concinnam asteria & oculus cati. Si qui sint lapides qui plures pulchritudinis notas habeant, ii eo magis gemmae nomen merentur, vt Opalus, qui coloribus variis diaphanitate radiorumque reflexu egregiè prae aliis gemmis superbit. Ad pulchritudinem splendor referendus non est, quia polituram durioris lapidis ac absurdo colore praediti, sequitur. Hactenus lapidis gemmaeque definitiones traditae sunt, quae proculdubio non omnibus placebunt, quod differentias essentiales non contineant, sed tantum accidentales, & quae non videntur debere discrimina in rebus constituere. Quid enim si adamas reperiatur humani capitis magnitudine & copiosè in aliqua prouincia nondum cognita? an propterea desinet esse id quod est, videlicet Adamas & gemma? fateor manere quidem Adamantem. Sed propter magnitudinem & copiam vilescet, nec amplius nomen gemmae habebit. Quia gemmae vocabulum potius raritatem praeciumque lapilli quam essentiam ipsius explicare videtur, propterea quod omnibus linguis id nomen pro lapillo precioso explicetur. Quae autem frequentia sunt & magna mole inueniuntur, preciosa & rara nunquam sunt. Si quis differentias essentiales quibus lapis à lapide, aut gemma à gemma differt, perscrutari ac inde diuisionem generis in species elicere velit: necesse est vt vel formam vel materiam lapidum, vel vtramque istorum cognoscat. Nam cum sint corpora naturalia, forma & materia constant; Quae materia licet homogenea videatur, tamen ex rebus diuersis conflata est, quae inter se vt sunt diuerso modo mixtae, ita etiam diuersos lapides producunt, vt ex capite de lapidum & gemmarum materia intelligetur. Vt itaque diuersitas haec innotescat, & quid vnicuique proprium sit appareat, imprimis quot modis lapides à se differant ostendere conuenit: praemissa tamen ea diuisione quam nos paulo ante indicauimus, quamque sequenti tabella exhibemus.
Huc reponenda est Tabella diuisionis Lapidum, quae sic inchoatur, Lapis alius, &c. |
|