vus, ceruleus, & ruber; Albus apparet in Margarita, pario marmore & alabastro, viridis in Turcosa & Malachite. Ceruleus in Cyaneo & lapide Armeno. Flauus in Iaspidis speciebus. Ruber in Sarda & Iaspide. Inter hos aliqui semiopaci sunt vt Calcedonius & Sarda, aliqui in vna parte tantum opaci, in altera diaphani sunt, vt Sardonix, Achates, & Iaspis; Absurdum colorem habent Saxa, Silices ac vilissimi quique lapides. Niger color qualis in Onyche, Gagate & Lydio lapide conspicitur à nonnullis pulcher si splendeat politura, ab aliis turpis, quod iucundus non sit, habetur. Saepe etiam vno in lapide non vnus color, sed diuersi apparent, vt in Iaspide & Achate videre est. Quae saepe multicolores sunt, imo vix color reperiti vel simplex vel compositus potest, qui in Iaspide non inueniatur. Differunt praeterea lapides odore. Nam aliqui odorem habent, aliqui non. Odor vel gratus est, vel ingratus. Gratum odorem Iridis Florentinae vel violae habet Geodes Misenus, seu lapis Aldebergicus. Moschi odorem habet lapis Mariebergius, qui in vena diui Fabiani & Sebastiani inuenitur, Serpilli odorem habet Thuringicus, qui prope arcem Beiclingam inuenitur. Musti odorem habet Zeblicius Ophites. Vinum olet Echites apud Solinum. Lac olet Galactites & cornu Monocerotis fossile. Ingratum odorem cornu vsti habet Onosteus. Sulphuris odorem habent Silices illi, ex quibus ignis excutitur. Resinae odorem refert Succinum ac Gagates, aliaque bituminosa, quae inter lapides referri non deberent, sapores in lapidibus vix deprehenduntur quàm in mollioribus & qui digitis teri possunt: qui à materia vnde constant & praecipuè à salibus qui iis immiscentur, diuersitatem saporis acquirunt. Differunt insuper lapides à se sonitu. Nam aliqui sonum habent intrinsecum, vt concaui omnes, nempe Geodes, aetites, & [...]lcophanos, alii extrinsecum sonum propter duritiem, alii nullum vel exiguum [...] lapis Armenus, & quicunque digitis teri possunt. Caeteris qualitatibus accedit quantitas, qua lapides in genere à se inuicem distinguuntur. Nam alii magni saepe à natura procreantur, vt marmora, alii parui, vt Adamas, Rubinus, Saphirus & gemmae omnes, à qua differentia nos lapidem tanquam genus diuisimus. Raritas & frequentia, etiamsi qualitas nulla lapidis sit, tamen quia hac nota à sese discerni possunt non ineptè (vt nobis videtur) ea pro differentia vsi sumus. Lapides etiam inter se differunt pondere, si enim eadem quantitate sint, non ideo eodem sunt pondere, leuissimus omnium est pumex & tophus. Quo densiores eo grauiores, ac illi qui ex metallis originem habent, alios vt plurimum pondere excedunt.